1. Luc. 2, 1 sqq. 2. Alibi: _quondam_.

SALOMO: Id fieri nequit1, cum ex historia Josephi2 Quintilius Varus eo

anno praeses esset, non Cyrenius. Idem Josephus scribit, Cyrenium

Judaeae tantum descriptionem fecisse ac novem annos post Herodem

mortuum. Et quia3 subtilius ista conquirunt theologi Christiani4, ex

aetate Jesu colligunt, Quintilio Varo praeside natum esse. Huc accidit,

quod illa Augusti descriptio civium Romanorum etiam peregrinorum et

sociorum et vectigalium censum continebat, ut planum5 facit Eusebius,

qui post Aegyptiacam victoriam censum civium Romanorum factum esse

scribit, tum in urbe, 222 tum in provinciis. Numerum autem civium

fuisse 6560000 et Christo nascente 15820000. At Josephus non erat civis

Romanus, alioquin Pontius provinciae praeses Jesum filium ejus,

majestatis ac impietatis reum, Romam misisset, ut postea Festus,

ejusdem provinciae praeses, Saulum civem Romanum (quia pater ejus

civitatis jus emerat) Romam amandavit. Nec credibile est, si vectigales

cum sociis censi fuissent, qui imperii Romani finibus continebantur,

tantam hominum paucitatem futuram, quantam Eusebius ex libris

censualibus in historiam retulit6. Ei7 tamen, repugnantibus

historicorum scriptis, vectigalis quoque populos censos fuisse

concedamus, qui tam acerbus et ineptus censor, qui subditos coëgit

unquam ex civitatibus et provinciis emigrare census causa? Quodsi

unquam factum est8, quis parturientes foeminas ad id compulisset? Ac

tantum abest, ut parturientes eo necessitatis adigerent, ut ne foeminae

quidem in censum venirent, ut videre est apud Livium9, qui quoties

civium numerum ex censibus descripsit, haec verba fere subjicit:

Praeter mulieres10. Ut libro11 septimo: Civium, inquit, qui puberes

essent, supra centum decem millia, mulierum autem et puerorum

servorumque et mercatorum et sordidas artes exercentium, si quidem

Romano12 civi operosam artem tractare non licuit, triplo plus quam

turbae civili. Nec vero13 Moses duplici censu, quem habuit14, nec

David, cum populum censeri jussisset, foeminas aut minores annorum15

viginti complexi fuere. Jam vero, si census causa emigrandum fuisset,

oportuisset Africae incolas, Romanorum subditos, cum uxoribus ac

liberis totaque familia in Europam, ubi nati fuerant, et ab Asia in

Africam traduci, non sine intolerabili molestia ac sumptu, quae nullis

unquam Romanorum aut populi cujusquam institutis facta legimus, sed ubi

quisque domicilium habuit16, illic censebatur, et censores coloniarum

libros censuales Romam transmittere consueverant, ut Livius scribit.

Quin etiam Caesar ipse dictator17 civium singulas domus urbis Romae

adiit, quo censum faceret, ut scribit Tranquillus in Caesare. Itaque

non mirum, si acutiores Christiani theologi nodum istum, quem solvere

non poterant, secuerunt.

1. Alius: _Id factum negatur_. 2. L. 4 de bello jud. 3. Alius: _qui_.

4. Beza ad 3, 2 Lucae. 5. Alibi: _plane_. 6. Alibi: _contulit_. 7.

Alius: _Si_. 8. Alii: _esset_. 9. Libro 2 Florus 1. 27. 10. Desunt haec

verba in uno codice. 11. Alii: _lustro_. Caeterum haec omnia, usque ad

verba: quam turba civili, desunt in alio codice. 12. Alibi: _nostro_.

13. Alibi: _etiam_. 14. Numer. 20. 15. Alii: _annis_. 16. Alibi:

_habebat_. 17. Alii addunt: _ad_.

FRIDERICUS: Valde subtilis est haec, dicam an futilis, disputatio. Sed

quaecumque occasio Mariam compulit, ut in oppidum Bethlehem concederet,

satis constat, illic natum fuisse Christum, cum etiam magi ab oriente

illuc profecti sunt ad infantulum adorandum, ut antiqua prophetarum

oracula implerentur1: Reges Arabiae et Sabaeorum dona offerent et

stella praeeunte perducti juxta stabulum, ubi virgo peperisse

dicebatur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 393 / 680 题