1. Deest alibi. 2. Addunt alii: ἔδει δὲ.

OCTAVIUS: Nihil habeo, quod ea de re statuere possim1, sed memini me in

sacris litteris Alcorani legisse, legationem illam angeli ad virginem

Mariam et ea, quae de partu virgineo feruntur, plurimum tamen a Lucae

scriptis discrepantia. Sic enim Gabriel ad Mariam inducitur a

Muhammede: O Maria, omnibus mulieribus ac viris2 splendidior, purior ac

jucundior, tibi gaudium summi nuncio, cum verbo Dei, cui nomen est

Jesus Christus, vir optimus ac sapiens ab universitatis creatore

mittitur. Ad quem illa: Virum non attigi, Deus aeterne, quomodo pariam?

Huic angelus: Omnia, inquit, Deo facilia sunt. Ipse filium tuum divina

virtute augebit, librum legis, verum evangelium3 docebit, coecos et

mutos curabit, leprosos mundabit, mortuos excitabit, vetus Testamentum

confirmabit.

1. Alius: _Nihil ea de re statuere possum_. 2. Alius: _Omnibus utrique

ac mulieribus_. 3. Alius: _librum legiferum et evangelium_.

SALOMO: Fateor quidem, Muhammedem subjecta illa Lucae capita legisse

forsitan aliter, quam scripta sint1, cum infinita sit scripturarum

varietas. Sed quod attinet ad particulam autem initio capitis tertii,

facilius fuit ei, qui duo capita subjecerat, inserere, quam virgineos

conceptus et partus, repugnante natura, philosophis persuadere.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 381 / 680 题