TORALBA: Non tam mirabilis mihi videtur partus virgineus, quam piscium,
avium, reptilium examina, quae prius demonstrata sunt, sine patre
repente prodire. Audistis Fridericum narrantem, daemonum ac foeminarum
concubitus et amplexus foecundos, idque tam usitatum esse, ut non
tantum 217 Augustinus1 impudentes judicet, qui dubitent, sed etiam
Thomas Aquinas et caeteri fere theologi communi quadam sententia
foeminarum partus a daemonibus conceptos ut rem omnium certissimam
asseverarint, quae a Joanne et Francisco Pico2, philosophorum saeculi
sui doctissimis, confirmantur. Quae si vera sunt, quid mirum, si virgo
sine hominis concubitu, angeli officio concepit ac peperit? Accedit
illud, quod non solum stirpes et animantia pleraque sine ullo semine ex
intimo terrae ac sinu ac utero prodeunt, sed etiam id ipsum de
hominibus pingui solo, calore coelesti temperato factum, Anaximander,
Empedocles, Anaxagoras, Plato ac tota Arabum schola, auctore Avicenna,
confirmant3; inter historicos auctores Diodorus Siculus, Pausanias,
Justinus, Strabo, denique Aristoteles4 ipse in eadem sententia fuisse
videtur, ut omittamus poetas, apud quos nihil frequentius. Quin etiam
Maro, Varro, Plinius, Solinus, Justinus, Strabo, Columella, Silius
Italicus5 equas Lusitaniae saepius sine maribus concipere ac parere,
sed pullos ita natos triennium non excedere tradunt. Incredibilis est,
inquit Varro, foetura in Lusitania, sed tamen vera, equos vento
concipere, de quibus Maro:
Ore omnes verso in Zephyrum stant rupibus altis
Exoptantque leves auras et saepe sine ullis
Conjugiis vento gravidae, mirabile dictu.
Id quod Homerus antea de Achillis equis scriptum reliquerat. Non igitur
tam mirabilis videri debet virginis partus.
1. De civ. Dei l. 18. 2. Joh. Picus in positionibus; Franciscus Picus
l. 4 praelect c. 4. 3. Plutarchus de placitis philos; Plato in
Protagora, Politico, Menexeno, Critia. 4. Probl. sect. 10 et l. 2 de
republ. 5. Virgilius in Georgicis, Ovidius in Metamorph. Arrianus l. 3
de venat. Varro de re rustica. Plinius hist. nat. 1, 30. Solinus cap.
44. Columella l. 6.
SENAMUS: Demus haec, tametsi rarius accidunt, fieri tamen posse, non1
repugnante natura; sed contra naturam est, ut Christus natus sit utero
virginis plane concluso, contra quam Tertullianus scribit, virginem
patefacti2 corporis lege peperisse, quod omnes theologorum scholae
coarguere non dubitarunt, quia Dei et hominis naturam in Christo
unitam3 naturae lege solutam fecerant4.
1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _patefactam_. 3. Alibi: _naturae in
Christo unitae_; vel: _naturam in Christo unitam_. 4. Alii: _fecerunt_.
OCTAVIUS: Ismaëlitae Christum nec Deum nec Dei filium fuisse
asseverant. Sic enim in sacris Alcorani litteris scribitur: Multi
mentiuntur, Deum habere filium. Item1: Dic illis constanter, Deum esse
unum, incorporeum, qui nec genuit, nec genitus est, nec habet quemquam
sui similem, Jesum virum optimum esse et faciem2 omnium populorum, qui
etiam Ruach3 dicitur, quod4 ipsi spiritum et ventum Dei interpretantur.
Illud tamen confitentur, Christum ex virgine natum, cujusmodi plures
esse putant, quos vulgari sermone Nephlis Ogli, Britanni Merlinos,
Germani Wechselkinder 218 appellant. Quin etiam in Hispaniola5
occidentalis Indiae persuasum erat, Concotonem Deum cum foeminis
concumbere et qui ex eo concubitu nascerentur, duplici corona insignes
esse. Quae antiquissima opinio veterum videtur fuisse, ut superius
Toralba disseruit. Sic enim Josephus6: Multi, inquit, angeli Dei
mulieribus misti contumeliosos filios genuerunt, πολλοὶ γὰρ ἄγγελοι
Θεοῦ γυναιξὶ συμμιγνύμενοι ὑβριστὰς ἐγέννησαν παιδάς.
1. Azora 121. 2. Alius: _facem_. 3. Alii: _Ruella_. 4. Alii: _quem_. 5.
Alius: _Hispania_. 6. Josephus libr. 2 Antiquit. Augustinus in c. 2
Genes.
FRIDERICUS1: Cur Ismaëlitae Christum ex virgine natum Dei verbum et
spiritum appellant, si tantummodo putant, virum optimum fuisse?
1. Duae hae sequentes Friderici et Octavii interlocutiones desunt in
alio codice.
OCTAVIUS: Christum quidem prophetis omnibus ac Muhammede longe
superiorem esse, Ismaëlitae agnoscunt. Sic enim scribitur1 Deum Judaeis
dixisse, Christum Mariae filium, cui dedimus evangelium, lumen et
confirmationem Testamenti et rectam viam timentibus Deum, ad vestrae
legis cumulum et consummatam perfectionem. Item in capite Elmeide:
designavimus hominum vestigia per Jesum filium Mariae veracissimum
eique dedimus evangelium, in quo est lux et veritas aperta.