1. Alibi: _ipso_. 2. Desunt duo haec verba in alio codice.

216 SALOMO: Nihil ad Marcionis opinionem confirmandam valent illa duo

priora capita Lucae, nec verisimile est, caeteros evangelistas

legationem illam coelestem, partum virgineum, stellam magorum ducem1,

denique res omnium maximas fuisse praetermissuros, cum levissima

quaeque complectantur ac saepe2 iidem eadem repetant, usque ad

dysenteriae et haemorrhagiae curationem. Aliud etiam est argumentum,

duo priora illa capita Lucae scriptis adjecta fuisse, quod tertium

caput, quasi totius historiae praefatio3, sic incipit: Anno quinto et

decimo imperii Tiberii Caesaris, Pontio Pilato praeside Judaeae,

Tetrarcha vero Galilaeae Herode, Philippi fratre Tetrarehae Barcoae et

Abilenes, sub pontificibus Hanna et Caiapha factum est verbum domini ad

Johannem etc. Haec initia sunt prophetarum ac historicorum fere omnia4

communia. Sic enim incipiunt Daniel, Ezechiel, Hoseas, Michaeas,

Zephanias5, Zacharias, Esdras, quos imitatus Lucas, initium hoc futurae

historiae fecerat, ut satis perspicuum, duo priora capita alterius esse

potius, quam auctoris.

1. Alii: _stellas ... duces_. 2. Alii: _saepius_, vel: _saepissime_. 3.

Alius: _prolusio_. 4. Deest in alio codice. 5. Alii: _Sophonias_.

FRIDERICUS: Particula autem1 δὲ initio posita satis declarat, ad

praecedentia pertinere2.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 380 / 680 题