SALOMO: Agnosco illud utilitatis habere veterem interpretum LXXII
interpretationem, ut quid in altera mutare licet, in altera non liceat,
propter hebraicae et graecae linguae dissimilitudinem, ut cum Moses
scripsisset, Israëlitas annos 430 in Aegypto transegisse, interpretes
LXXII reddiderunt eundem numerum. Sed quia vox τετρακοσίων similis est
voci τριακοσίων, plerique trecentos emendari putant oportere, quia vix
annos 140 in Aegypto 214 transegisse videantur, si aetates cujusque
colligas1. Nihil tamen immutandum venit, cum hebraicae dictiones
integrae nullam sui diminutionem patiantur, sed a foederibus cum
Abrahamo percussis et promissione ei divinitus facta usque ad exitum
ex2 Aegypto numerus sibi constat, ut omnes intelligant, per Aegyptum
secretiori sensu intelligi terrestre domicilium. Necesse est igitur, ad
Hebraeorum fontes3, si quid ambigitur in Graecis, redire. Atque ex eo
intelligitur, quanta fide et integritate majores nostri sacras litteras
incorruptas nobis reliquerint. Nam cum antea vocalibus, punctis,
accentibus ac versuum distinctionibus scriptura vacaret, theologi post
extremum templi excidium ac potissimum Ben Asser et Ben Naphthali,
principes4 Masoretarum, libros singulis capitibus, capita versibus,
versus distinctionibus, distinctiones syllabis, syllabas vocalibus et
accentibus denotarunt. Nec eo tamen5 contenti, versus omnes numero
complexi sunt, et libri cujusvis medium designarunt, ne quid usquam
addi aut detrahi posset, ut librum Geneseos versus 15346 complecti
notarunt, ac libri medium in his verbis esse: _In gladio tuo vives._
Idem in caeteris libris fecisse videmus, in psalmis accuratius. In
quatuor enim libros et illo in capita distinxerunt, et versum, qui
medius est omnium librorum, notarunt7. Numerus autem versuum quinque
librorum Mosis est 5845, prophetarum 92948, hagiographorum 86649. Ac ne
quid additum aut detractum esse videri possit, Ptolomaeus Philadelphus
sacras tabulas Hebraeorum in graecam linguam transferri maximis
sumptibus mandavit, trecentis amplius annis antequam10 Jesus
nasceretur, ad idque conficiendum viros LXXII ex duodecim tribubus
selectissimos accessere non dubitavit. Accessit etiam triplex
interpretatio Chaldaica, una Onkeli11, quem Latini Aquilam vocant, qui
floruit ante secundi templi excidium, altera Jonathanis12, qui a
Graecis eadem nominis significatione Theodotio detur et floruit ante
Jesum annos quadraginta duo. Tertia est13 Hierosolymitana, post
excidium templi, quae fusior est et cum paraphrasi, ut quod in
scripturis obscure aut14 ambigue dictum erat, planius ac melius
intelligeretur: ut immerito15 Hieronymus queratur, quaedam loca
bibliorum, quae deitatem Jesu continebant, ab interpretibus LXXII
omissa fuisse, ut gratiorem et acceptiorem redderet16 suam, quam
veterem, a quibus omnia corrasit17, interpretationem. Quae autem ad 215
historiam pertinent, ut octo versus postremi librorum18 Mosis, a Josua
scripti traduntur, ut duodecim versus postremi libri Josuae a Samuele,
qui etiam librum Judicum ex antiquitate majorum collegit et Samuelis
primum librum usque ad caput vigesimum quintum. Libros autem Regum
magna sui parte Hieremiam scripsisse ajunt, scilicet duos posteriores,
uti a majoribus collectos acceperat, ut Esdram librum Paralipomenon19,
in quibus continentur libri Hananiae, Nathanis et Gadi prophetarum.
1. Cahal cum patre Levi descendit in Aegyptum, vixit autem ille annos
133. Ejus filius Amram vixit annos 137. Moses, filius Amram, natus erat
annos 80, cum eduxit populum. Demus, Cahal, cum in Aegyptum descendit,
annum vigesimum attigisse, et cum genuit Amram, annum 30 explevisse,
detrahendi erunt anni 100, qui absorbentur in annis Amram, quem si
demus fuisse annorum 40, cum genuisset Mosen, summa erat annorum 140.
(Theod. Beza.) 2. Alius: _ab_. 3. Alibi: _fontem_. 4. Alibi:
_princeps_. 5. Deest in aliis codicibus. 6. Alibi: _1504_. 7. Versus
medius est in psalmo 77, 35: Deus excelsus redemptor eorum est. 8.
Alii: _9224_. 9. Alii: _8064_. 10. Alii: _quam_. 11. Alii: _Onkelosi_.
12. Alii: _Jonathani_. 13. Deest in aliis codicibus. 14. Alibi: _et_.
15. Alius: _merito_. 16. Alius: _redderent_. 17. Idem: _corraserunt_.
18. Alibi: _libri_. 19. Vid. postremum (50) caput libri primi
Paralipom.
FRIDERICUS: Sed cum de sacris litteris agit Salomo, nihil de tabulis
Novi Testamenti. At vetera Testamenta jubentur valere apertis Novi
Testamenti tabulis, ut novis pactibus, novis legibus, novis foederibus
vetera semper cessisse videmus.
SALOMO: Demus illud de testamentis ac foederibus, modo sit idem
posterioris, qui prioris autor Testamenti, nec falsae sint aut
suspectae tabulae. At Novum Testamentum Christianorum non est ejus, qui
prima foedera in monte Horebi scripsit et promulgavit, non coram septem
testibus puberibus masculis, sed coram sexcentis millibus testium
praeter foeminas, servos et peregrinos. Novum autem Testamentum,
qualecunque aut cujusque sit, nemo affirmare potest. In eo tamen tot ac
tam multa detracta, addita, suspecta, commutata1 videmus, ut lectionum
varietates habeat plus quam trecentas. Nec tantum litteris aut2
syllabis aut dictionibus, sed etiam periodis aut integris capitibus
additis, mutatis, detractis. Argumento sit, quod Epiphanius scribit,
exemplo Marcionis, Johannis discipuli, duo priora Lucae capita
defuisse: in quibus tamen ea continentur, quae nusquam ab3 aliis
scriptoribus prodita fuere, scilicet angeli legatio ad Mariam, partus
virginis stupendus, magorum ab extremis oris profectio in4 Judaeam,
stella praeeunte ad ea loca stabulorum, in quibus virgo peperisset.
Fuit autem Marcio Johannis evangelistae discipulus, vir imprimis
Christianorum studiosissimus, quippe qui sestertia quadringenta in
ecclesiam christianam profudit, qui quo propius aberat ab elementis
reipublicae christianae, eo minus a rerum gestarum veritate potuit
aberrare. Is ergo totum5 Lucae evangelium ut plane corruptum
rejiciebat, ut quidem Tertullianus6 scribit.
1. Alius: _subjecta, commentata_. 2. Alibi: _ac_. 3. Alibi: _nunquam
de_. 4. Alii: _ad_. 5. Alibi: _omnino tum_. 6. Contra Marcionem.
CORONAEUS: Marcioni, haeresiarcharum maximo, fides omnis jure
derogatur, cum ab isto1 evangeliorum corruptore Manichaei errorum
fontes ac flumina in universum orbem derivarint, ut non immerito
Tertullianus scripserit, unam epistolam Pauli ad Philemonem2 falsarias
Marcionis manus evasisse ob sui brevitatem, quam ab eodem corruptam
esse querebatur Epiphanius.