1. Alibi: _ac_.

SALOMO: Profecto quam plurima loca in sacris litteris in aliam

sententiam imperite1 detorta videraus, ut illud: _In omnem terram

exivit sonus eorum_2, quod apostolis tributum est, cum tamen de

sideribus et coelis illic agatur. Et illud: _Minuisti eum paulo minus_3

ab angelo ad Christum referunt, qui tamen, si minor angelis fuisset,

Deus nullo modo esse potuisset.

1. Alibi: _immerite_, vel: _impie_. 2. Ps. 19 (18), 5. 3. Ps. 8, 6 (cf.

Hebr. 2, 7).

CURTIUS: Vox מֵאֱלֹהִים significat: a Deo, ut sit sensus: Christum,

tametsi patri aequalis quoad divinitatem, eo tamen fuisse inferiorem

sit quoad humanitatem.

SALOMO: Hanc interpretationem funditus evertit uterque Chaldaeus

interpres, qui vocem hebraicam reddunt1 chaldaice מאלהים i.e. ab

angelis, quam LXXII interpretes reddunt: παρ᾽ ἀγγέλους, ut ambiguitas

τοῦ אֱלֹהִים quae in Deum et angelos convenit, omnino tolleretur.

Agitur enim de hominis2 dignitate et praestantia, cui cum Deus omnia

subjecisset3, angelis tamen paulo inferiorem fecit. Consimile est

illud: _Foderunt manus meas et pedes meos_4, quae plane desunt

Hebraeis5. Sic enim scriptum est: עֲדַת מְרֵעִים הִקִּיפוּנִי כִי סְ

בָבוּנִי כְלָבִים כָּאֲרִי יָדַי וָרַגְלָי: i.e. _Congregatio impiorum

offendit me, sicut leo manus meas et pedes meos._ Chaldaeus vero

interpres Jonathan hoc modo reddidit: _Congregatio impiorum obsedit me,

mordentes sicut leones, manus meas et pedes meos._ Vox enim כַאֲרִי in

כַאֲרוּ mutata est, ut David Kimchi copiosissime docet, ut ad manuum et

pedum confixionem crucifigi6 accommodarent.

1. Alibi: _reddit_. 2. Alii: _hujus_. 3. Alibi: _subjunxisset_. 4. Ps.

22 (21), 17. 5. Haec quatuor verba omittit alius codex. 6. Alius:

_crucifixionem_.

FRIDERICUS: Imo verius est, a Masoretis recentioribus verbum כארו in

כארי mutatum1 esse, propter litterarum affinitatem. Argumento sit, quod

interpretes LXXII, qui jussu Ptolomaei Philadelphi regis ex Ebraeis

biblia graeca fecerunt, verbum graecum ὤρυξαν i.e. foderunt, non

inseruissent pro vocibus ὥςπερ λέων, quae nullam inter se affinitatem

habent.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 378 / 680 题