CURTIUS:1 Locus est in libro psalmorum2: _Dixit dominus domino meo,
sede a dextris meis_; quo Christus ipse indominatam Judaeorum
pervicaciam apte convincit, ut Messiam Deum esse doceret: _Si David_,
inquit3, _vocat Christum dominum, quomodo filius ejus esset?_ tunc
enim4 obticuisse scribit.
1. Qui habent antea CURTIUS pro FRIDERICUS, omittunt hîc CURTIUS. 2.
Psalm. 109 (110), 1. 3. Matth. 22, 40. 4. Addunt alii: _Matthaeus_.
SALOMO: Probabile est, illos obticuisse1, ne ineptire in re tam futili2
viderentur, primum quia hic psalmus non est Davidis. Sunt enim
psalmorum auctores decem, quos enumerat R. David Kimchi in hebraicis
commentariis ad psalmum primum. Hic autem psalmus est ordine CIX, ac in
fine psalmi LXXII haec verba subjiciuntur: Finis orationum Davidis3. Ex
quo intelligitur, consequentes psalmos non esse Davidis, nam in eo vim
argumenti collocarunt, quod haec verba Davidis esse arbitrantur4.
1. Alii: _obmutuisse_. 2. Alius: _subtili_. 3. Addunt alii: _filii
Isai_. 4. Alii: _arbitrarentur_.
FRIDERICUS: Cur igitur inscribitur psalmus Davidis?
SALOMO: Omnia exemplaria hebraica1 vacant hac epigraphe, ut psalmus
centesimus trigesimus septimus, tametsi a Latinis inscribitur psalmus
Davidis, nihilominus quingentesimo2 fere anno post scriptus est, i.e.
post reditum ab exilio Babylonis, ut illa declarant: _super flumina
Babylonis_. Sed cum inter decem autores psalmorum David caeteros
dignitate superaret, inscriptio totius libri tributa ei est, tametsi de
psalmis centum quinquaginta haud plures octodecim a Davide conscripti
ferantur. Quanquam si psalmus ille Davidis esset, christiani tamen
theologi argumentum illud Christi frigere3 tradunt4; quia fieri
potuisse ajunt, ut Christus Jesus5 Messias futurus Davidem opibus ac
potentia longe superaturus fuerit.
1. Alii: _Ebraeorum_. 2. Alii: _quinquagesimo_. 3. Alibi: _frigide_. 4.
Calvinus in harmonia (hom. ev.) in cap. 22 Matth. 5. Alii: _sive_.
CURTIUS: Quae theologorum christanorum auctoritate probantur1,
unumquemque probare oportet2. Qui3 profecto locis omnibus Christi
deitatem asserunt et de hoc psalmo Davidis convincunt, vocem Adonai Deo
soli convenire, ut de Messia tunc futuro illud interpretandum sit.
1. Alius: _Qui ... autoritatem probant, ubique_ etc. 2. Alii addunt:
_si probant_ etc. 3. Deest in aliis codicibus.
SALOMO: Vox Adonai per ָ 1 creatori tribuitur, per ַ 2 vero creaturae,
ut grammaticis notum est. At in hoc psalmo nec patach nec kamez
scribitur: sed hoc modo לְאְדֹנִי, quae vox nunquam creatori tribuitur.
Ac tametsi psalmi scripti fuissent hebraice sine vocabulis notis, cum
interpretatio graeca prodiit3, ut ex infinitis locis intelligitur, ac
potissimum ex psalmo 213 trigesimo et quadragesimo sexto, nihilominus
tamen ex ipsa prolatione4 nec kamez, nec patach in penultima syllaba
percipi potest.
1. I.e. kamez. 2. I.e. patach. 3. Alii: _cum interpretatione graeca
prodiit_. 4. Alius: _interpretatione_.
CORONAEUS: Quis melius psalmum interpretari aut1 scire potuit, quam
Christus ipse?