1. Alibi: _quemadmodum_.

FRIDERICUS: Mirum videri non debet, si Judaei oracula aliquantum

obscura alio detorquent, cum ea ipsa, quae nihil obscuritatis habent,

sed in perspicua luce posita sunt, argutiarum caligine obruere ac solis

ipsius splendorem obvelare conentur. Quanquam innumerabilia sunt ejus

rei oracula, quibus vaticinium illud Jeremiae1 confirmat: _Ecce_,

inquit dominus, _veniet dies, ut excitem germen justum Davidi; regnabit

rex prudenter ac juste imperabit, in diebus ejus servabitur Juda et

Israël cum securitate florebit, et hoc nomen ejus, quo vocabunt eum

Deus aeternus justitia nostra._ Utitur insuper2 sacratissimo nomine

יהוה, quod nulli creaturae communicabile est, unde colligit acutissimus

quidam theologus3 ex hoc Hieremiae loco, Messiam Deum futurum, quae4 ad

Ezechiam nullo modo referri possunt, cum ante mortuus esset, quam

Hieremias nasceretur.

1. Jerem. 23 et 33. 2. Deest in alio codice. 3. Calvinus. 4. Alibi:

_quae ... potest_.

SALOMO: Haec ad Zorobabelem, principem regiae stirpis, pertinere,

sequentia declarant, quoniam hic populum de captivitate Babylonica in

Judaeam reduxit. Id1 autem2, quod Fridericus subjecit ex Hieremia:

_Vocabunt eum Deus aeternus_, nusquam in ullis exemplaribus legi:

_Vocabunt eum_, sed vox יִקְרְאוּ h.e. clamabunt sive alta3 voce dicet

populus: Deus est justitia nostra! Quae phrasis hebraica est frequens

in sacris litteris et ab eodem Hieremia paulo post usurpata4: _In

diebus illis_, inquit, _servabitur5 Juda, Hierosolyma otium colet et

vocabitur Deus aeternus justitia nostra._ Nam utroque loco adjectum est

nomen Jehovah. Quis autem tam ineptus est, ut Dei nomen urbi tribuat?

Consimilis est locutio haec: Et vocavit6 Jacob aram: fortis Deus

Israëlis7. Item apud Ezechielem8: _Et Hierusalem vocabitur Deus

aeternus nomen ejus_ i.e. יהוה per Mappik in הּ, quod foemininum sonat,

non masculinum. Videtis, in quos errores linguae sanctae ignoratio

deploranda theologos christianos adegerit9.

1. Alibi: _Quod_. 2. Desunt duo haec verba in alio codice. 3. Alibi:

_elata_. 4. Jerem. 33, 16. 5. Alius: _separabitur_. 6. Alibi:

_vocabat_. 7. Genes. 33, 20. 8. Ezech. 25, 3 sqq. 9. Alii: _adegit_,

vel: _redegerit_.

212 FRIDERICUS:1 Mirabiles argutiae conflantur a Judaeis non tam

ignaris, quam pervicacibus, ut perspicua scripturae sacrae loca quasi

atramento sepiae2 suffusa delitescant3. Caetera videamus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 376 / 680 题