1. Alius: _in_. 2. Alibi: _quae_.

CORONAEUS: Cur igitur puerum Ezechiam Dei nomine appellaret?

SALOMO: Vox Hebraica אל nihil aliud significat, quam robustum et

potentem. Declarat igitur Esaias, Ezechiam heroëm non modo magnanimum,

potentem, pacificum ac prudentem in republica gerenda, sed et pium ac

religiosum futurum, ut quidem1 princeps exstitit omnium post Davidem

pietate, prudentia, consilio, virtutibus omnibus clarissimus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 375 / 680 题