CORONAEUS: Sed ut Salomo oraculi sententiam ad Ezechiam pertinere
acutissime1 contendat, non video tamen, Ezechiam vocatum fuisse
Immanuelem2, multo minus haec3 ei congruere: Admirabilis, consiliarius,
Deus fortis, pater futuri saeculi, ut fulciat regnum Davidis in
aeternum, quae verissime Christo Deo conveniunt, ut haec quoque4:
_Progerminabit virga de radice Jesse et flos de ramis ejus prodibit,
super quem spiritus Dei, spiritus sapientiae, fortitudinis, scientiae,
prudentiae conquiescit_, quae tam dilucide ad Jesum pertinent, ut non
futura, sed praesentia, non umbram, sed rem ipsam Esaias acu tetigisse
videatur.
1. Alii: _argutissime_. 2. Alius: _Immanuel_. 3. Jesaiae 9, 7. 4.
Jesaiae 11, 1 sqq.
SALOMO: Quae Esaias praedixerat, filium regi, nasciturum, biennio post
contigisse videmus ex1 ipsius prophetae verbis, quando2 sequente
capite: _Puer_, inquit, _natus est nobis et filius datus est nobis_ 211
etc. Neque enim lingua hebraica patitur eo loco praeteritum usurpari
pro futuro, grammatici omnes Hebraeorum reclamant.