1. Alibi: _Albia_. 2. Antiq. jud. l. 13, 9.

CURTIUS: Cur igitur Jesaias signum seu prodigium pollicetur? Aut quid

prodigii fuisset, mulierem parere?

SALOMO: Non dixit vates prodigium, sed signum illud ante liberationem

futurum, quod regina masculum pareret. Nam tribus capitibus puelli

nascituri historiam complectitur; septimo capite puerum nasciturum

scribit et clamatum iri: Immanuel i.e. nobiscum Deus! Sequenti capite

haec scribit: Acceptis testibus gravissimis Uria et Zacharia prophetis:

Accessi, ait, ad filiam prophetae Zachariae (erat enim Abia regina

filia Zachariae, uxor regis Achas), quae conceperat et pepererat

filium. Et dixit Deus ad me: Voca nomen ejus Lamaher schalal chusch

bas1 i.e. accelera praedam, festina direptionem, quia priusquam

proferre possit! Abi, Immi, i.e, pater mi, mater 210 mea! tollentur

copiae Damasci et Syriae ante regem Samariae, ante regem Assyriorum

etc., quoniam Immanuel, nobiscum Deus est. Nono capite, cum jam puer

Ezechias biennium attigisset, liberatis obsidione civibus: _Puer_,

inquit, _natus est nobis et vocabitur nomen ejus2 admirabilis,

consiliarius, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis_3. Quibus

verbis aperte constat, ad Ezechiam regem omnia4 pertinere, nihil ad

Jesum, quem veteres5 ex oraculo Immanuel vocari debuisse querebantur6;

hic enim Christiani plerique haeserunt7, quanquam illud inexplicabile

est, quod evangelistae tradunt, Jesum vocatum fuisse Nazaraeum8, ut

impleretur, quod scriptum est apud prophetas: _Nazaraeus vocabitur_,

cum nullus usquam propheta haec9 scripserit.

1. Jesaiae 8, 1. 2. Alibi: _ipsius_. 3. Jesaiae 9, 6 sq. 4. Alibi:

_nomen_. 5. Alius: _veteri_. 6. Justinus qu. 90. 135 ad orthod. 7.

Alii: _haesitarunt_. 8. Matth. 2, 23. 9. Alii: _hoc_.

CURTIUS: Utrumque nomen et Jesus et Immanuel Christo1 aptissime2

congruit. Jesus enim salvatorem3 significat, quia genus humanum

salvaturus esset4, ut evangelistes scripsit5. Ac ne quis haereat in eo,

quod Hieronymus et Chrysostomus nihil6 a prophetis de nomine Nazaraeo7

scriptum reperiant8, ex quo suspicantur, aliquot prophetas Judaeorum

fraude intercidisse, nihil ea de re suspicandum, quoniam Nazaraeus

domicilii cognomen est, ubi erat educatus.

1. Luc. 1. 2. 2. Alius: _apertissime_. 3. Alius: _servatorem_. 4.

Alius: _servaturus_. 5. Alibi: _scribit_. 6. Alius: _nusquam_. 7.

Alibi: _nomen Nazaraei_. 8. Alibi: _reperiri_.

FRIDERICUS: Mihi videtur Osiander nomen Jesu non a verbo יָשַׁע, quod

_servare_ significat, deducere voluisse, sed a sacratissimo Dei nomine

יהוה, copulata1 salutari littera ש, hunc in modum יהשוה, ut naturam

divinam cum humana tunc conjunctam fuisse intelligamus, cum Jesus

nasceretur2.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 373 / 680 题