1. Alibi: _intellexi_. 2. Alibi: _signa_.

SALOMO: Hebraeorum theologi sic locum illum interpretantur, ut1

caeteros quidem populos siderum coelestium legibus ac potestate

gubernari, solos Israëlitas et qui in eorum coetum ac societatem

conscribi volunt2, legibus coelestium siderum solutos, Deum unum vitae

ac felicitatis habeant auctorem nec metuant diras illas, quibus

astrologi minantur, planetares trajectiones et concursus. Libet enim

versibus accepta beneficia quodammodo commemorare:

Ipse ego3 crudeli servatus ab hoste triumphos

Saepe tuli faciles, nec quidquam sidera vires

200

Exercere suas in me, non aspera fata,

Haud4 metuenda bonis, non principis ira timendi

Terruit5 impavidum, mihi non nocuere latronum

Conjurata manus fusi sitibunda cruoris,

Non legio, magnam quae circumfusa per urbem

Sanguinolenta suos cives mactabat ubique.

Ac jam6 armata cohors, aditus ac limina quaerens,

Me circumsteterat, clara cum numen ab arce

Hostibus eripuit sensum mentemque fefellit,

Ac me coelesti clypeo, coelestibus armis

Protexitque opibusque suis cumulavit abunde.

Singula quid memorem? Sacro spiramine pectus

Afflavit, legis latebrasque imosque recessus,

In quibus aeternae spes est humana salutis,

Edocuit, volucri semper comitante7 magistro

Pro quibus aeternos iterum renovamus honores8.

1. Alius: _et_. 2. Alibi: _voluerunt_. 3. Deest in alio codice. 4.

Alibi: _Non_. 5. Alii: _Terrent_. 6. Alibi deest hoc verbum. 7. Alius:

_comitata_. 8. Alii: _tibi debeo grates_.

CORONAEUS: Heroica profecto beneficia carminibus heroicis eleganter

cecinisti. Sed cum erga Israëlitas tanta divinae bonitatis beneficia1

extent, eo graviora vos ac acerbiora supplicia manent.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 363 / 680 题