SALOMO: Ut primum a nobis peccatur, ita repente Deus in nos
animadvertit et1 ea pontificibus auspicari solet. Nam cum angelos
scelerum ultores2 misisset: _A sanctis meis_, inquit, _incipiatis_3.
Illud enim amoris divini erga nos argumentum vel maximum est, quod et
assidue increpat, et continenter castigat. _O beatum_, inquit _lyricus
psaltes4, quem Deus castigat!_ In eos vero, qui ad verbera obduruerunt
et collum obduxerunt, vim gravius exercet, et tandem contestatur, se
illos deserturum, nec amplius castigaturum. _Non amplius_, inquit,
_coërcebo filias vestras, cum pudicitiam prostituerint, nec uxores
vestras, cum sese adulteris submiserint_5. Nihil enim a sapientiae
magistro verius ac melius dici potuit, quam tormentis6 ac doloribus
prudentiam comparari. Quis enim arbitraretur, Deum sic ultum7 fuisse
Israëlitas, ut propter eorum flagitia non modo lepram corporibus, sed
etiam vestibus ac aedium parietibus immitteret? Id autem interpretes
divinae legis tradunt; nusquam terrarum lepram vestimentis8 aut
parietibus adhaesisse, praeterquam in Palaestina9 idque Judaeis omnibus
supra modum mirabile, caeteris populis incredibile videri, nisi
diuturna experientia id compertum esset; quamquam clades et exitia
majorum nostrorum maximas utilitates omnibus 201 populis pepererunt.
Nam ex iis secuta est initio nascentis ecclesiae Christi idolorum
eversio, et cum toto fere terrarum orbe sidera, daemones, elementa,
fruges, animantia pro Diis ubique colerentur, tandem post annorum tria
circiter millia Judaeorum, qui christianam religionem cum domestica
combiberant, concionibus ac doctrina coli desierunt, ac postremo
Constantini dominatu conclusa fuere templa veterum Deorum; tum libri
Mosis ac prophetarum, quos habemus communes cum Christianis, ab omnibus
ordinibus ac populis pervulgari coepere, ut non immerito Chrysostomus
Judaeam gentium matrem appellarit, quae10 salutem reliquis omnibus
populis divino munere et concessu peperisset!
1. Alius: _ut_. 2. Alibi: _vindices_. 3. Alius: _incipietis_. 4. Psalm.
94, 12. 5. Psalm, 81. Jesaiae 1. Oseae 4. 6. Alibi: _lamentis_. 7.
Alibi: _ulturum_. 8. Alius: _vestibus_. 9. Levit. 13 et 14. Leprae
domorum ac vestium curationes aeque ac corporum traduntur. 10. Alii:
_quia_.
SENAMUS: Verius poëta lyricus: Judaea capta ferum victorem cepit.
SALOMO: In eo certe mirabilem Dei bonitatem ac sapientiam intueri
licet, qui dum justas scelerum poenas a suis reposceret eosque procul a
patriis sedibus amandaret ac juste profligaret, colonias Israëlitarum
toto terrarum orbe deduxit, quae exteras nationes ab inanium Deorum ac
daemonum cultu revocarent, deinde divinis legibus ac institutis1
informarent, tum ad unius aeterni Dei cultum ac metum assuefacerent. Ob
id enim divina lege2 Israëlitas appellat regnum sacerdotale ac populum
sanctum, propterea hujus populi precibus ac votis, quasi gentium omnium
sacerdotis, florentissima quaeque imperia non modo ab interitu Deus
servavit, sed etiam beavit et quasi sapientiae sale respersit3, ne
penitus interirent. Sic Deus apud Jesaiam4: _Dedi te_, inquit, _testem
gentibus, principem ac praeceptorem populis._ Huc etiam pertinet foedus
illud5 cum Abrahamo percussum: _In semine tuo_, i.e. in posteris6 tuis,
_benedicentur omnes gentes_, quia per hunc populum Deus universo
terrarum orbi cognitus est, et hujus populi precibus caeteris gratior
fuit, quin7 et Ismaëlis gentem illustrem fore Deus promisit Abrahamo8,
_quoniam_, inquit, _semen tuum est_. Itaque Rabbi Johannes exclamat,
gentes idolis deditas nesciisse, quantam jacturam sui facerent, cum
templum illud Hierosolymorum9, in quo gentium omnium scelera
expiabantur, inflammarent. Nam diebus festis, qui in tentoriis
celebrari consueverant, hostiae septuaginta immolari jubentur, quod
interpretes pro septuaginta populis factum tradunt10. Quod vero Curtius
divini furoris argumentum putat, nos de majorum sedibus ac terra sancta
dejectos ac dispersos, quasi ἀπωστικοὺς11 καὶ ἀνεστίους vagari, illud
bonitatis divinae argumentum certissimum esse arbitramur, quod nusquam
agri particulam possidere liceret. Ob id enim Deus Israelitassuam
haereditatem appellat12,
202 quod ii, quibus coelum pro haereditate obtigit, terra non egent13
ac propria et eleganti voce sancti a Graecis appellantur: ἅγιοι i.e.
sine terra ἄνευ τῆς γῆς. Sic enim Deus de Levitarum tribu, quam
pontificali ac sacerdotali praerogativa ministerioque aedis sacrae
donarat: _Levitae_, inquit, _nullam terrae partem capiant, quia
haereditas mea est_14. Quod15 autem de Levitis inter Israëlitas, idem
de Israëlitis inter omnes populos declaravit, cum diceret16:
_Benedictus populus meus Aegyptius et opus manuum mearum Assyrius,
haereditas autem mea Israel._ Falluntur17 igitur, qui hoc nostrum
exilium et agrorum inopiam divinae erga nos ultionis conjecturam18 esse
putant. Quanto rectius sapientes decreverunt, justorum initia esse
castigationes, exitus vero prosperos et felices, contra quam improbis
accidit, quorum prospera principia exitus habent valde calamitosos.
Illud etiam praeclarius, quod cum ante proscriptiones et exilia
Israëlitae, rerum omnium affluentia pingues et obesi, Deum aeternum
minus, quam decuerat19, religiose haberent20 postea in extremas oras,
procul a patriis sedibus in servitutem expulsi et abjecti, tam ardenter
Deum adamarunt21, ut nec praemiorum magnitudine a proposita religione
divelli, nec poenarum acerbitate terreri potuerint, quominus inter
medios sui nominis hostes mundi conditorem purissimo cultu adorarent,
atque inter omnes populos sui generis antiquitatem certissimam
retinerent22, ipsiusque linguae sanctae majestatem inviolabilem
servarent23; haec enim sola divino munere hominum generi concessa est,
caeteras vero spurias et hominum arbitrio fictas videmus. Haec sola
naturalis est lingua, quae rebus vocabula per naturam cujusque dicitur
indidisse. Quae cum ita sint, quis dubitare potest, quin populus hic a
Deo selectus verissima sit Dei ecclesia, fidelissimus rerum gestarum a
Deo testis, sacrosanctae legis et oraculorum custos a Deo designatus24,
a quo ad omnes populos salus dimanavit?
1. Alibi pro verbis _ac institutis_ legitur: _institutos_. 2. Alii:
_divina lex_. 3. Alibi: _sole respexit_. 4. Jesaiae 55, 4. 5. Gen. 12,
3. 6. Alibi: _liberis_. 7. Alii: _quoniam_. 8. Alibi: _Abrahae_. 9.
Alibi: _Hierosolymitanum_. 10. R. Levi et R. Salomo Ben Gerson in
Levit. 23. 1. in Talmud. 11. In codicibus sine dubio false legitur:
ἀπωλίδες. 12. Alius: _pro haereditatis parte contingit_. 13. Alibi:
_egeant_. 14. Alibi: _sunt_. 15. Alibi: _Id_. 16. Jesaiae 49, 25. 17.
Alii: _Fallunt_. 18. Alii: _objecturam_. 19. Alius: _docuerat_. 20.
Alibi: _colerent_. 21. Alii: _adoraverunt_. 22. Alibi: _retinuerunt_.
23. Alibi: _inviolatam servarunt_. 24. Alibi: _designata_.
CURTIUS: Laudes quidem majorum vestrorum, prophetarum inquam et
illustrium virorum, audio ac lego non invitus, sed eorum, qui
prophetas, qui apostolos, qui Christum ipsum cruentis manibus
interfecerunt, qui sacrosanctam ejus doctrinam contumeliis omnibus
funestarunt, ferre non possum, multo minus sanctum ecclesiae nomen iis
tribuere, quoniam vera Dei ecclesia in electorum coetu consistit, ac
tametsi vocantur omnes, pauci tamen sunt electi. Electos autem esse
oportet per1 fidem ab ipso Christo, qui ecclesiae caput est; qui
quoniam hominibus incogniti sunt, ob id ecclesiam invisibilem esse
tuemur. Caeteri, qui fidem Christi rejiciunt, sua se sponte albo 203
ecclesiae penitus2 exemerunt, Judaei inquam, Romani3, Ismaelitae,
Pagani, Epicuraei.