SALOMO: Imo potius mirum videri debet, cur tam pauci a nobis vel potius
a Deo foedifragi deficiant1, cum tot contumeliis tantaque rei inopia
premantur. Illas autem2 clades nostrae genti confitemur3 illatas primo4
a Chaldaeis propterea, quod a vero Dei cultu plerique desciverant, id
quod prophetarum vocibus ac scriptis testatum habemus. Sic quoque
arbitramur, majores nostros diram Romanorum servitutem pertulisse, quod
ab immortali Deo ad hominem mortalem adorandum et colendum paucis
exceptis defecissent.
1. Alii: _defecerint_. 2. Alibi: _enim_. 3. Alius: _confidimus_. 4.
Alius idem: _primum_.
CURTIUS: Sed cur sola Judaeorum gens ex omnibus tot ac tantas
calamitates pertulit?
SALOMO: Deus ipse causam subjiciens: _Vos_, inquit1, _filii Israël ex
omnibus populis agnovi, ac propterea in vestra omnium flagitia
animadvertam._ Quod ab iis gentibus segregamur2, Dei cultus eo nos
deducit, quod3 Bileamus, Chaldaeus vates, jam olim mente praeviderat,
cum diceret4: _Hic populus solus habitabit et5 inter caeteras gentes
non censebitur._ Item cum Deus caeteras gentes coelestium siderum
virtutibus ac potestatibus subjecisset6, Israëlitas tamen exemit: _Ne_,
inquit, _adores solem, lunam, sidera, quae praeparavit Deus caeteris
quidem populis, qui amplissimo sinu coeli coërcentur, vos autem
adjunxit sibi et eripuit de fornace ferrea, ut esses populus
hereditarius ac selectus_7.
1. Amos 3, 2. 2. Alii: _segregantur_. 3. Alii: _adducit, et_. 4. Numer.
23, 9. 5. Alibi: _quod_. 6. Alius: _subjunxisset_. 7. Deut. 4, 19 sq.
CORONAEUS: Haesi semper eo loco, nec intelligo1, quid Deus voluerit,
cum diceret, caeteris quidem populis coelestia sidera2 attributa
fuisse, Israëlem vero singulari quadam praerogativa sibi delegisse.