SALOMO: Operae pretium est1 adjicere id, quod a Friderico praetermissum
est in illis Jesaiae oraculis2: _Benedictus_, inquit, _populus_ 195
_meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrius, hereditas autem mea
Israël_, quia est creator populorum et communis parens. Itaque legem
eandem voluit esse civium ac peregrinorum, et utrisque consultum esse
voluit3; sed tamen singulari quadam praerogativa Israëlitas ex omnibus
populis selectos sibi ascivit, quos etiam et peculii et haereditatis et
primogeniti appellatione quadam prae caeteris et honore singulari
cumulavit: _Filius_, inquit4, _meus primogenitus est Israël, gens
sancta, natio sacerdotalis._ Quae cum ita sint, quis arbitraretur, Deum
immortalem suae haereditatis unquam obliturum, suam gentem, suam
ecclesiam deserturum? Nam cum olim finitimi Israëlitarum populi urbes
majorum nostrorum ab hostibus5 solo exaequatas, templum direptum6 atque
incensum, reliquias populi a Chaldaeis in servitutem abductas viderent,
superba verborum contumelia Israëlem a Deo rejectum criminabantur. Sed
Deus apud Hieremiam7 omni asseveratione8 confirmat, ratos coelestium
orbium cursus ac rapidas siderum conversiones ante conquieturas, quam
Israëlitarum obliviscatur. Idem, si poterit, inquit, coelorum amplitudo
mensura designari aut terrae fundamenta exquiri, ego quoque populum
meum Israël repudiabo. Et tametsi graves ac acerbas calamitates populo
suo impendere9 minatur, si a sua lege desciscat, nunquam tamen sui cum
Abrahamo foederis ac populi obliturum, gravi jurejurando10
confirmavit11. Ac revera nunquam suae gentis oblitus est, sed ubique
terrarum dispersam amplexatur, quia in eadem lege divina exercemur, in
qua majores nostri quatuor circiter annorum millibus acquieverunt, quod
non modo sacri, sed etiam profani scriptores testificantur. Sic enim
Tacitus: Judaei unum Deum, unum numen aeternum ineffabile, nunquam
interiturum colunt, ac profanos habent, qui simulacra colunt ac12
venerantur. Ac tametsi Hebraei, Ismaëlitae, Christiani Abrahamum
ecclesiae suae auctorem credere non dubitant, soli tamen Hebraei legem
ac religionem semper sui similem coluere. Christiani vero et Ismaëlitae
sectarum familias innumerabiles foverunt semper, Arianos inquam,
Nestorianos, Sabellianos, Manichaeos, Donatistas, Ebionitas,
Novatianos, Nazaraeos. Sed quid commemorem sectas circiter centum
viginti, quas Tertullianus, plures etiam quas Epiphanius jam initio
nascentis ecclesiae Christi scriptis suis dinumerat13? Neque vero
Themistius, nobilis peripateticus, graviorem habuit causam, ut Valentem
Augustum a profligatione et proscriptione Christianorum revocaret, quam
quod asseverabat, trecentas amplius sectas a se invicem dissidentes
Christianos fovere. Quaenam potuit igitur in tanta opinionum inter se
discrepantium varietate ecclesia consistere? 196 quin etiam his quoque
temporibus Helvetiorum ecclesia Romanam14, Augustana utramque,
Catholici Anabaptistas. Puritani superstitiosos, Abyssini Graecos,
Graeci Latinos refutant ac vicissim omnes ab omnibus refelluntur. Nec
minor est varietas sectarum inter Ismaëlitas. Nam mortuo Muhammede
Hali, sororis ipsius et Habitali15 filius, prophetam se ferens, sectam
potentissimam excitavit, Muhammedistis infestissimam, quae duae sectae
a discipulis incrementa sensim acceperunt, Lesharion scilicet et
Imanian16, qui certant inter se capitalibus odiis; sed praeter utramque
sectam sexaginta duae singulares enumerantur. Nam Elhosiba Albilaben
Muhammedis multa abrogavit17. Octogesimo18 post anno Elhari Ibim novam
sectam condidit, quae centesimo post anno capitalibus pontificis et
Calipharum decretis et suppliciis est abrogata, deinde quinquagesimo
post anno renovata ac rursus vigesimo post anno rejecta, nec aliter
discordiae sedari potuerunt, quam Elgazuli theologus septem libris
quasi arbiter pontifices quidem legum imperatoriarum sectatores, legis
vero Muhammedicae castigatores appellaret19. Neque tamen licuit
plebejis ordinibus hanc sectam sequi, sed eruditis tantum. Cur eruditis
tantum? aut si Muhammedi lex ab angelo Gabriele data erat, ut quidem
ille mentitur, quid humanis castigatoribus opus erat? Aliam quoque
sectam creavit Esses Renardus20, aliam Isbofaridus21, qui omnes omnium
religiones Deo gratas esse scripsit, si quem quisque Deum arbitretur,
eundem sincera mente colat; Deos autem appellat sidera, coelos,
elementa. Sed ne infinitus sim ac taedio vobis futurus, si omnes
Ismaëlitarum sectas oratione complecti posse confidam, quas tamen
Eleofanus theologus distincte libris septem, utcunque22 potuit,
explicare videtur. Ex quo efficitur, nec Ismaëlitas, nec Christianos
religionem certam, quam sequantur, ullam habere, multo minus ecclesiam
certam in tanta varietate.
1. Alius ita: _Ac de illorum numero mihi leve pretium est_. 2. Jesaiae
19, 25. 3. Exod. 4, 23. 4. Exod. 19, 6. 5. Desunt alibi duo haec verba.
6. Alibi: _dirutum_. 7. Jeremiae 31, 37. 8. Alibi: _assecuratione_. 9.
Alibi additur: _hinc inde_. 10. Alibi: _juramento_. 11. Levit. 1. 26.
12. Duo haec antecedeutia verba desiderantur in alio codice. 13. Alii:
_dinumerant_, vel: _dinumerarunt_. 14. Alius: _Helvetica ecclesiam
Romanam_. 15. Alibi: _Habigali_. 16. Alius: _Leshariorum scilicet et
Imaniarum_. 17. Alius: _Abilaben multa legibus Muhammedis subrogavit_.
18. Alii: _octuagesimo_. 19. Alius: _appellarat_. 20. Alii: _Romardus_.
21. Alii: _Ismofaridus_. 22. Alibi: _ut aeque_.
FRIDERICUS: Certissima ecclesiae et verae religionis argumenta sunt tum
in doctrina Christi, legibus divinis consentanea, tum in legitimo
sacramentorum usu perpetuaque electorum multitudine, unam et eandem
Christi disciplinam constituente1; Christum vero Abrahami foedus
explevisse2 et ejus beneficio gentes omnes felicitatem divinitus
promissam adepturas, omnes fere confitentur, exceptis Judaeis,
Paganis3, Epicuraeis. Ecclesia inquam4 Romana, Zwingliana, Augustana,
Graeca, Abyssina, neque hi modo, sed etiam Ariani, Manichaei,
Donatistae, Nestoriani, Sabelliani, Eutychiani, Pelagiani, neque hi
tantum, verum etiam Agareni, a Muhammede instituti, Christum Messiam
esse testantur. Nec solum isti, sed et bona pars Judaeorum, Apostoli
inquam, Christi discipuli, reipublicae Christianae creatores. 197 Et
quidem, si quis Judaeus in coetum arrogandum se dederit, prius Christum
Mariae virginis filium5 verum Messiam confiteri necesse est6. Nec si
quidem7 inter se Christiani dissideant, propterea inconcussam ac
stabilem ecclesiam, quae8 invisibili electorum coetu conflatur,
subvertendam inquam.
1. Alibi: _constituere_. 2. Alii: _explicuisse_. 3. Deest in aliis
codicibus. 4. Alibi: _Ecclesiae, ut_ etc. 5. Addunt alii: _et_. 6.
Alibi: _habet_. 7. Alii: _quid_. 8. Alius: _ex_.
CURTIUS: Nullam omnino ecclesiam comperiemus, si levium etiam opinionum
fibras computare1 velimus omnes. At ne vetus quidem illa Israëlitarum
multitudo ecclesiae nomen mereretur, cum sectarios suos quoque
haberet2, Nazaraeos scilicet, Pharisaeos, Sadducaeos, Essaeos,
Samaritanos, Herodianos, Hemerobaptistas.