SALOMO: Sectarios ab haereticis dividere nos oportet; hi enim ab
ecclesia penitus divelluntur, illi vero non item, sed puriore quodam
vitae instituto a fece plebis segregantur, ut quos divina lex notat
Nazaraeos1 i.e. separatos, quod2 ex voto dies aliquot aut menses aut
annos aut perpetuam vini abstinentiam vovebant, quo tempore nec barbam
nec crines circumcidere licebat. Atque haec una secta est, ab immortali
Deo instituta, eorum qui caeteris sanctiores essent, qua quidem
imitatione Pharisaei h.e. separati, et Essaei h.e. operatores, qui3 non
simul actione ficta, sed operibus ipsis sanctissimam omnium vitam
agebant. Seorsim enim collegia instituebant Essaei et victu communi
utebantur, ut monachi, sine ulla vestitus commutatione4.
Hemerobaptistae nihil aliud a caeteris differebant, quam quod corpora
quotidie proluebant. Sadducaeorum nomen a צדק, quod justum significat,
quod justiores caeteris haberi vellent Sadducaei, sed a plerisque ad
ironiam trahebatur, ut Aegyptii reges, qui fratrem aut patrem aut
matrem interfecerant, Philadelphos, Philopatres, Philomatros
appellabant. Igitur intelligitis, homines istos5 omnes vitae
sanctitate, non religionum varietate dissidere. Alioquin si haeretici
illi appellandi sint, innumerabilium monachorum collegia, victu ac
convictu discrepantia, haereticorum appellatione censeri oportet.
Quantum ad Samaritanos attinet, nec Judaei genere sunt, nec religione,
nec Ismaëlitarum coetu continentur; quippe Deorum turbam cum aeterni6
Dei cultu conjungunt, ut7 catholici Romani, qui ad unius aeterni Dei
venerationem angelos ac Divorum ordines adjunxerunt, statuas etiam
proni deosculantur et panis crustulas8 pro Diis habent, quod Zwingliani
summae impietati tribuunt, Romani Catholici Zwinglianos, Augustanos,
Graecos capitalibus judiciis ac flammis ultricibus prosequuntur9,
quasi10 Deum faciant illi impietatis rei. Sed Hebraeorum purissima ac
simplicissima religio nihil impuri admistum habet, nullas haereses
adjunctas, nullum praeterquam unius Dei cultum agnoscit.
1. Alibi: _Naziraeos_. 2. Alii: _qui_. 3. Alii: _quod_. 4. Josephus, de
jud. 2, 8. 5. Alii: _hos omnes_. 6. Alibi: _aeterno_. 7. Alii: _et_. 8.
Alii: _crustula_, vel: _crustulam_. 9. Alibi: _persequuntur_. 10. Alii:
_Sunt autem hi aut illi impietatis rei_.
198 CURTIUS: Quod Salomo gloriatur, Israëlitas singulari quadam Dei
beneficentia selectos fuisse, demus illud; sed ab illa coelesti gratia
sponte defecerunt1, quando Christum Deum et hominem humani seminis
servatorem sibi oblatum, falsis testibus ac calumniis oppressum,
supplicio contumeliosissimo dediderunt2. Itaque nihil mirum, si Deus,
tanti sceleris immanitate commotus, centum amplius Judaeorum myriades,
unius anni vertentis spatio, quo Vespasianus Hierosolymam obsedit et
expugnavit, trucidari passus3 est, tum etiam urbes Palaestinae ac
templum ipsum ferro ac flamma deleri, urbem funditus everti, populi
reliquias in servitutem abduci ac toto terrarum orbe dissipari. Illud
etiam divini furoris argumentum vel maximum est, quod de religione
sanctissima non solum dejecti ac exterminati omnino fuerunt, verum
etiam de principum fere omnium consensu interdictum illis est, ullam
terrae glebam usquam gentium possidere, quare4 ingentes calamitates
propter Christum supplicio affectum illis contigisse quis dubitet?
1. Alibi: _discedunt_, vel: _desciverunt_. 2. Alii: _dederunt_. 3.
Alius: _jussus_. 4. Alii: _quas_.
SALOMO: An non1 quingentos amplius annos quam Christus nasceretur,
majores nostri multo2 graviora passi fuerant3 a Chaldaeis, qui templum,
urbes, oppida caedibus ac flammis funestarant totamque regionem in
vastitatem redegerant et populum in servitutem abduxerant. Postea vero
quam postliminio redeuntes, oppida, urbem ac templum ipsum
instauravimus, Antiochus cognomento Epiphanes, capta et direpta
Hierosolyma, triduo nonaginta millia4 Judaeorum mactavit. Item
Ptolemaeus, Lagi filius, rex Aegypti, tantam erga majores nostros
crudelitatem exercuit5, ut etiam milites Judaeorum infantibus vesci
cogeret, quae ducentos annos ante contigerunt, quam Christus
nasceretur. Quanquam si religio propter hujusmodi calamitates
rejicienda venit, nulla merito majore quam christiana rejici deberet,
cum trecentos amplius annos continuae caedes, supplicia, tormenta,
proscriptiones et crudelitates intolerabiles toto terrarum orbe in
Christianos decernerentur.
1. Alibi: _Ante_. 2. Alibi: _multa_. 3. Alii: _sunt_. 4. Aliii _novem
millis_. 5. Josephus, de b. jud. I.
FRIDERICUS: Illud quidem acceptum referebant Judaeis, quorum synagogas
sentinam Christianorum persecutionum appellabat Augustinus1.