1. Azora 91. 2. Azora 3. 3. Deest alibi.

SALOMO: Veteres majorum nostrorum tabulas probant Ismaëlitae,

Christiani, Judaei; sed quando Alcorani ac novarum tabularum fides in

dubium revocatur, veteribus tabulis utendum nobis est, ac testes omni

exceptione majores adhibendi. Hi autem exquirendi nobis sunt ab

ecclesia 194 vera, cujus tanta sit dignitas, ut si omnium scripturarum

ac litterarum monimenta pereant, ab ecclesia tamen superstite rerum

gestarum veritas ac memoria in sempiterna posteritate resident. Ob id

enim Moses in populi concione: _Narrabis_, inquit, _haec filiis tuis_1,

ne quis legem divinam cum litteris suspicaretur interituram. Item apud

Jesaiam2 Deus Israëlitas sic obtestatur: _Vos a me rerum gestarum

testes appello_, non quia testibus egeret ad suae majestatis decus

stabiliendum, sed ut planum esset, ecclesiam Ebraeorum ab immortali Deo

fundatam ad selectani fuisse, Israëlitas adhuc viventes3 ac spirantes

ad testimonium exsuscitabat, ut omnibus gentibus non tantum scriptis

legibus, sed etiam clara voce Dei actiones, gesta, leges

testificarentur, etiamsi litterae penitus interirent, quanquam Deus

sapientissimus prospexit, ne sacrae litterae4 interciderent, cum in

lapides ac silices incidi et omni aetati, omni sexui explicari ac

describi jusserit5. Itaque incredibile videri possit, cum verum tamen

sit, in tot ac tantis majorum cladibus, exiliis, ipsiusque reipublicae

conversionibus et extrema eversione libros divinae6 legis integros

exstare, et quidem in7 omnibus linguis ac populis pervulgatos, atque in

iis Christianos et Ismaëlitas suarum religionum fundamenta collocare.

1. Deuteron. 5, 31. 2. Jesaiae 55, 4. 3. Alibi: _venientes_. 4. Alii:

_scripturae_, vel: _scriptiones_. 5. Exod. 1 et 29. Deuter. 28. Josuae

8. 6. Alibi: _divinos_. 7. Deest in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Fuit quidem ante Christum ecclesia Dei1 in populo Israëlis,

quae nunc ad Christianos translata est, lege autem divina nihil aliud

est, quam evangelii πρωτότυπος2, ut Origenes appellat. Sed quando

humani seminis3 servatorem, etiam4 totius ecclesiae caput a stirpe

Abrahami coelitus missum non modo repudiarunt Judaei, verum etiam

probris5, ac contumeliosa6 morte affecerunt, Deus etiam illos suo

merito rejecit ac repudiarit, ut ceterae gentes divinae salutis

beneficio fruerentur.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Alius: ἀρχέτυπος. 3. Alius addit:

_Messiam sui seminis_. 4. Alii: _in_. 5. Alii addunt: _omnibus_. 6.

Alii: _contumeliosissima_.

SALOMO: Haud sane invidemus caeteris gentibus suam salutem, sed

ardentibus votis optamus ac pro illis continenter precamur.

FRIDERICUS: Vestris precibus ac votis facile carere possumus, quin

etiam vota Judaeorum potius nocitura Christianis quam profutura

judicamus. Non legistis apud Jesaiam1, fore tempus illud, cum dicetur:

_Benedictus populus meus Aegypti, opus manuum mearum, Assyrius._ Item

capite ultimo2: _Congregabo omnes gentes et linguas, quae venient et

videbunt gloriam meam, et mittam ad eos, ut praedicari possit nomen

meum et laus mea ubique promulgari._ Ac de eorum numero mihi Levitas ac

sacerdotes cooptabo.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 357 / 680 题