1. Alibi: _prophetiae_. 2. Deest in aliis codicibus.

OCTAVIUS: Ismaëlitae quidem hos evangeliorum libros, qui Christianorum

manibus teruntur, ut corruptos a sectariis omnino rejiciunt, vera

evangelia, quae tamen ipsi nusquam habent, penitus intercidisse putant.

FRIDERICUS: Cur igitur Muhammedes1 Gabrielem inducit ita loquentem: Si

de legibus et edictis ad te missis dubitas ulla in re, majorum libros

legito, nihil amplius haesitabis. Item Azora, cujus initium est: Sors

Amram2, Deus inquit misericors, vivens, altissimus, primo vetus

Testamentum, deinde Evangelium, postremo veracem Alphaream3, vestrae

legis confirmatorem, vobis dedit. Igitur utriusque Testamenti tabulae,

veteris et novi, aut usquequaque probandae sunt, aut usquequaque

rejiciendae. Quanquam nihil est novis tabulis comprehensum, quod

legibus divinis et prophetarum oraculis non congruere videamus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 356 / 680 题