1. Ep. 7 ad Dionem.

SALOMO: Mirum videri debet nemini, si Platoni divina lux abundantius,

quam caeteris philosophis affulsit, cum tanta veneratione scriptis

omnibus Deum persequeretur1, ut eum Numenius Academicus Mosen Atticum

appellare non dubitarit. At noster legislator aeque ac Salomo non semel

admonuere, Deum ab iis inveniri, qui toto mentis impetu feruntur in

ejus investigationem ac venerationem; et quidem me de Deo disserentem

metus invadit cogitantem, nihil ab hominum oratione, nihil a mente

proficisci, quod tantae majestati congruere possit, seu sententiarum

seu verborum ponderibus 188 res exigatur. Et ut sit aliquis ea

religione ac naturae bonitate, ut toto animi conatu in Dei amorem

rapiatur, ut etiam orationis ubertate ac verborum luminibus Dei laudes

exornare, ut omnia ejus gesta, judicia, leges rerumque omnium mirabilem

procurationem sermonis copia complecti, ut illius vim infinitam,

potestatem, sapientiam cogitatione, verbis, scriptis prosequi possit,

ut denique tanti numinis majestatem omnibus ad intuendum proponat,

frustra tamen se torqueat, nisi Deus ipse afflaverit2 aures et mentes

auditorum.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 339 / 680 题