SALOMO: Praeclara quidem vis naturae est, hominum mentibus insita, quae
illos ad pietatem, justitiam, virtutes omnes exsuscitat: sed ut divinam
sententiam assequatur, nisi Deus ipsos afflaverit1, non magis fieri
potest, quam inclusa tabula2, docta manu picta atque elegante colorum
varietate distincta videri, sed oportebit perspicuo lumine illustrari.
Ita3 Moses coacta populi concione declaravit4, cum diceret: _Non
dederat hactenus vobis Deus cor ad intelligendum, nec oculos ad
intuendum, nec aures ad audiendum, annos tamen quadraginta populum ab
Aegypto per desertissimas regionum vastitates reduxerat5 in Palaestinam
cum ingentibus ac stupendis rerum admirabilium6 prodigiis ac
portentis._ Interdum Deus homines ita excoecari patitur, ut etiamsi
rerum omnium magnarum scientiam adepti sint, nunquam Dei cognitione ac
vera religione fruantur, quoniam ingenii acumine ac subtilitate elati
feruntur atque arroganti supercilio divinam sapientiam7 suo studio se
assequi posse confidunt. Job8 vero aperte confitetur, nec in aquis, nec
in terris, nec in daemonibus, quos volucres appellat, sapientiam
inesse, sed solius immortalis Dei munere et concessu tribui ad eamque
assequendam lucernam divinam sibi praeluxisse.
1. Alibi: _afflavit_. 2. Alius: _inclusae tabulae ... distinctae ...
pictae_. 3. Alius: _Id autem_. 4. Deuteron. 29, 4 sqq. 5. Alius:
_deduxerat_. 6. Alibi: _imo admirabilibus_. 7. Alibi: _divina_. 8. Jobi
29 sq.
TORALBA: Istud quidem assentior, non tantam naturae esse vim ac
potestatem, ut sine ope ac luce divina consummatam illam rerum
divinarum sapientiam assequatur. Videmus enim Aristotelem, qui veterum
omnium philosophorum fontes exhauserat1, multa quidem argute et ordine
decente scripsisse, rerum vero divinarum scientiam nullam habuisse2, ut
supra perspicue demonstratum est3, Platonem vero, qui ab Aristotele
argutiarum subtilitate superatur, multo certiores de Deo deque
mortalium animarum vi ac potestate comprehensiones habuisse, quas sine
divina luce nunquam potuisset adipisci. Nam cum in ipso ineuntis
aetatis flore Phaedonem scripsisset: Libenter, inquit, mentis4 illius
aeternae praestantiam ac naturam didicissem, sed neque per me ipsum
intelligere, neque ab alio audire poteram. Quibus autem ritibus Deus
homini colendus sit, qui doceat, fore 187 neminem confitetur5, nisi
Deus ipse ducem se praebeat. Id autem appellat rem omnium maximam ac
praecipuam, τὸ μέγιστον καὶ κυριώτατον. Cui congruit illud Arriani ad
Epictetum: Nos a Deo per angelum de rebus maximis ac pulcherrimis
admoneri, περὶ τῶν μεγίστων καὶ κυριωτάτων διὰ καλλίστου ἀγγέλου. Idem
paulo post: Memento aeterni Dei illumque adjutorem appella: τοῦ θεοῦ
μέμνησο, ἐκεῖνον ἐπικάλου βοήτον. Quid Jamblichus? Certum est, ea sola
fieri oportere, quibus ipse Deus delectatur, quae assequi nemo potest,
nisi aut Deum ipsum audierit aut arte quadam divina sibi illud
comparaverit.
1. Alii: _exhauserit_. 2. Alius: _hausisse_. 3. Alibi: _fuit_. 4.
Alius: _mortis_. 5. Alibi: _fere neminem esse confitetur_.
SALOMO: Quo quisque Deum accedit propius ac ardentius amat et metuit,
eo lux illi salutaris copiosius affulget, quam Aristoteli defuisse quis
miretur, cum vix unquam Dei meminerit, cui etiam illudit, cum animal
vocat aut negat justum esse, fortem, prudentem, sapientem, inanissimis1
sophismatum argutiis confisus. Quid autem capitalius quam arbitrari,
eum, a quo sapientia, prudentia, justitia, virtutes omnes oriantur,
iisdem ipsum carere?2 Idem libro decimo quarto τῶν μετὰ τὰ φυσικὰ (nam
duo posteriores Arabum beneficio in latinum redierunt), ubi praecipuum
erat de Deo argumentum3 nihil usquam nisi libri decimi primi capite
postremo, idque tam breviter, ut rem praeteriisse potius, quam
attigisse videatur. Plato saepissime4 de Deo vero, nec tamen aliter,
quam summa cum veneratione ac numinis metu scribit et in contemptores5
Dei supra modum excandescit, illud autem frequenter usurpare solet: si
Deus velit, aut ubi Deo collibuerit, ἐαν θεὸς ἐθελῇ vel ἐὰν μὲν τῷ θεῷ
φίλον. Denique Deum solum bonum persuasum esse habet in eoque virtutes
omnes παραδειγματικὰς καὶ αἰτιώδεις εἶναι. Quis ergo tantam sapientiam
ac numinis claritatem in eo fuisse dubitet, qui Deo et cui Deus tam
carus exstiterit?6
1. Addit alius: _ac levissimis_. 2. Aristoteles lib. 14 Metaphys. 3.
Alibi: _argumentari_. 4. In Timaeo, in Phaedone, in Alcibiade, in
Theage. 5. Alibi: _contemplatione_, vel: _contemplationibus_. 6. Alius:
_extitit_.
SENAMUS: Sed Platonem1 tametsi de Deo tam praeclare scriberet ac
sentiret, Apollini, Palladi caeterisque diis populorum sacra fecisse ac
sacris interfuisse videmus, etsi litteris secretioribus amicos ad unius
Dei aeterni cultum et cognitionem cohortaretur.