OCTAVIUS: At licuit Naëmo principi emigrare, noluit tamen, qui tamen ab
Elisaeo propheta excusatur1. Is enim lepra curatus vovit, se deinceps
aeterno Deo sacra facturum. Si tamen, inquit, rex Syriae humeris meis
innixus sacrificet2 Deo Rimmoni, propitius mihi sis. Ad quem Elisaeus:
_Vade_, inquit, _in pace!_ Quibus verbis perspicuum fit, etiam illum,
qui opibus ac divitiis affluens sine ullo periculi metu contiguam
Syriae Palaestinam evadere poterat, ut libere Deo sacra facere liceret,
excusari tamen. Neque enim, opinor, Deus Abrahamum patriam deserere
jussit, ne sideribus servire compelleretur, sed ut adversariorum
insidiis liberaretur.
1. 2 (4) Regum 5, 20 sqq. 2. Alius: _significet_; alius:
_sacrificaverit_.
FRIDERICUS: Ego illum, qui corpore et publice ante aras ac statuas
mortuorum procumbit, etiamsi Deum pura mente adoret, non minus peccare
statuo, quam si omni religione deserta Atheus censeretur, quoniam
imperitos abducit a vero Dei cultu.
CORONAEUS: Superstitio, quantacumque sit, quovis atheismo tolerabilior
est; nam qui superstitione aliqua obligatur hunc numinis metus in
officio quodammodo ac naturae legibus continet, atheum vero, qui nihil
nisi 183 testem metuit aut judicem, ad omnia scelera proclivi lapsu
ruere oportet. Ac tametsi actionum humanarum praestantiam
sapientissimus quisque non solum finibus ipsis metitur, verum etiam
omnibus partibus et causis, scilicet efficiente, subjecto, forma, fine,
summam tamen omnium actionum ac praecipiam causam ipso fine dijudicat1.
1. Petrus Lombardus ex Augustino libro 2. sent. 1. qu. 1. Thomas in
secunda secundae q. 15. et canon. ministr. 23. qu. 5., ubi intentio
mala reddit opus malum, quod alioquin bonum fuisset, et 15 qu. 6. cap.
51: Si sacerdotibus.
CURTIUS: Quid igitur fiet sacris litteris, quae toties ac tam saepe
hypocrisin abominantur?1
1. Job. 8. 13. 15. 17. 20. 27. 34. Jesai. 9 et 33. Matth. 6. 7. 15. 22.
23 et 24. Luc. 12. 13. Jer. 9. Ezech. 33. Mal. 3. 2 Regum 15.
OCTAVIUS: Ita quidem abominantur eos, qui labiis Deum, non mente
colunt, quod pietatis ac justitiae speciem immanibus flagitiis
praetendunt. At is qui genibus advolutus, ante idola procumbit ac
nihilo secius mente sincera Deum veneratur, longissime abest ab
hypocritarum perniciosa simulatione.
SALOMO: Probabili certe argumento utitur Coronaeus, vir non modo
πολιτικώτατος, sed etiam εὐσεβέστατος, quo superstitionem, quantacunque
sit, quovis atheismo judicat tolerabiliorem. Videtur tamen atheus, qui
Deum penitus ejuravit et ex animo ejecit, minus peccare, quam qui illum
cum rebus creatis conjungit eodem cultu, quia minus peccat servus
fugitivus aut miles desertor, quam qui obsequium domino et imperatori
suo contumeliose praestat. Quin etiam gravius peccatur ab iis, qui
aeternum ac verum Deum cum falso cultus honore communicato copulant,
quam qui hunc ab illo disjungunt, et veri Dei veneratione deserta
inserviunt iis, quos sibi erroris opinione Deos finxerunt. Et
quemadmodum uxor poenis capitalibus obligatur1, quae legitimum thorum,
adulterio commisso, conspurcaverit, meretrix non item, quia maritum,
quem nullum habet, fraudare2 non potest: ita, duobus superstitiosorum
hominum generibus propositis, alteri quidem ingrati, qui3 verum Deum
non exquirunt4, alteri5 contumeliosi, qui quidem aeternum ac solum Deum
agnoscunt, eundem tamen insigni contumelia non dubitant societatis
impurissimorum daemonum vel statuarum contubernio violare. Contumelias
autem acerbius, quam injurias ferre solent ii, qui nullam suae
dignitatis et gloriae curam habent; at immortali Deo suae gloriae decus
quanti sit, indicat illa obtestatio apud Jesaiam: _Cui_, inquit6, _me
exaequavistis, aut cujus similem fecistis? Vivo ego, si meos honores
cuiquam impertiar?_ Et quidem impios Deus saepe execratur, saepius
tamen eos, qui se cum diis peregrinis7 communi caeterorum obsequio
conjunxerunt, supra modum zelotypia commotus abominatur. Et quoties
agit de jure suae majestatis, 184 agit autem8 saepissime, supra homines
et supra Deos hominum9 fictos et supra quicquid est, quod hujus mundi
ambitu comprehensum videmus, ut in altissimo imperii et honoris culmine
collocatus, caetera fluxa ac caduca longissime infra se despiciens, pro
nihilo esse et ex nihilo creata et ad nihilum recasura10 testatur.
1. Numerorum 20, 10. 2. Alibi: _foedare_. 3. Alibi: _quod_. 4. Alibi:
_cognoscunt_ vel: _agnoscunt_. 5. Alius: _aliter_. 6. Jesaiae 46, 9 sq.
7. Deest in alio codice. 8. Alibi: _enim_. 9. Addunt alii: _inani
opinione_. 10. Alibi: _evasura_.
OCTAVIUS: Non dubito, illum, capitaliori fraude obligari, qui sciens,
prudens creatorem cum creatura1 honoris communicatione conjungit, quam
qui Deos fictiles una cum vero Deo plane rejicit. Et quidem2 mallem
diceres, Octavium nunquam exstitisse aut abs te, Coronaee, qui
singulari amore me amplecteris, repudiari, quam furiosum, petulantem,
iracundum, impium dici ac talium hominum contubernio copulari. Sic
quoque praestat, Deum non esse, mentiri, quam aut mortalem aut
corporeum arbitrari aut cum sanctis3 illum eodem cultu, iisdem sacris,
eadem ara consecrare4. Sed qui statuas ac sidera pro Diis habent, vel
angelos ac divorum mentes iisdem sacris cum aeterno Deo conjungunt,
etsi non recte faciunt, attamen in eo sunt, ut quodammodo excusationem
mereantur, cum integra mente et animo, recta conscientia, sic a
pontificibus instituti, sic docti, sic imbuti, numen5 sibi cognatum et
cognitum colant.
1. Alibi: _creaturam cum creatore_. 2. Alius: _plane_. 3. Alibi: _cum
his_. 4. Alii: _consociare_. 5. Alibi: _mundum_.
SALOMO: Agnosco, rectam illam animi conscientiam Deo non ingratam esse.
Argumento est, quod lege divina capite plectatur1 et is qui quem Deum
esse putabat, verbo violavit, et qui aeternum Dei nomen minus diserte
pronunciavit2. Vocem enim אֱלהֵיךּ i.e. Deum tuum distinxit a nomine
sanctissimo יהוה, quo Deus aeternus significatur, et utrumque3 ab
utroque segregatur, quod arcanum latet imperitos linguae sanctae. Ex
quo sequitur etiam, aeterno Deo non4 ingratum esse cultum, qui fictili5
Deo exhibetur bona fide. Itaque videmus6 Abrahamum, Isaacum, Jacobum,
Josuam foedera cum paganis idolorum cultoribus ferientes, jurejurando
Deorum suorum illos obligasse, ut non minus peccare videretur, quod7
Deos fictiles, quam qui Deum aeternum pejurio violarent.
1. Alius: _plectitur_. 2. Levit. 24.—Alibi: _pronunciant_ vel:
_enunciaverit_. 3. Addunt alii: _caput_. 4. Deest in aliis codicibus.
5. Alibi: _futili_. 6. Genes. 37, 31. Josuae 9. 7. Alii: _qui_.
OCTAVIUS: Est apud Aristotelem1 memorabilis historia: si quis in charta
jusjurandum scripsisset, illamque in fontem Palicorum2 jecisset3, si
pejeratum esset, charta fundum petebat, et qui perjurio sese obligarat,
brevi moriebatur.
1. περὶ θαυμασίων ἀκουσμάτων. 2. Alii: _Palisorum_, vel: _Palyrum_. 3.
Alius: _conjecisset_.
SALOMO: Si peccatur ab eo, qui, quem Deum putabat, eundem perjurio
contumeliose afficit, etiam si Deus non sit, consequens est, Deo non
ingratos esse honores, qui errore justo ac bona fide Diis fictilibus
exhibentur.
185 CURTIUS: Quis errore justo1 se tueri potest, ut dominum servo,
regem subdito, creaturam creatori cultu anteferat aut conferat?