1. Alibi: _assentationem_.

CURTIUS: Est apud Originem1 gravis et acerba reprehensio in eos, qui

quod mentibus de Christo sentirent, id ipsum verbo negarent. Tales

hypocritas Deus apud2 Heliam hac ratione refellit3: _Reliqui mihi 7000

virorum_ etc. Haec verba non ad mentem4, sed ad corpora referri, quis

non videt? Quodsi veteres5 Apollinis, Dianae, Jovis aeditui clara voce

atheos, Epicuraeos (addit Lucianus etiam Christianos) compellebant6, ut

ex eorum templis excederent, quanto id verius in templo Dei fieri

oportet?

1. Contra Celsum. 2. Alius: _ad_. 3. 4 Regum 17 sqq. 4. Alibi:

_mentes_. 5. Alii: _Veneris_. 6. Alii: _compellebat_ vel:

_compellabant_.

182 OCTAVIUS: Duobus propositis incommodis majus est declinandum, summo

sapientum omnium consensu. Grave quidem est homini prudenti ac

religioso, ante simulacra inania procidere, osculari, donis

amplificare, tametsi mens adorantis sit aeterno Deo conjuncta; gravius

tamen, impietatis labes aeternas subire et ab omni religione desertum

videri, si sacra publica deseras; gravissimum, exemplo pernicioso

caeteros contemtu publicae religionis ad omne genus impietatis1

arcessere. Haec igitur incommoda prius declinanda sunt, quam illa.

Neque enim cuique licet, uxorem, liberos, parentes, familiam secum

abducere2, et ut liceat, longissimas tamen regiones peragrare necesse

est, ut populum vera religione utentem reperias3. Moses quidem4 ac

Jeremias5 animo supplicia percipiebant, quae Israelitisimpendebant, ac

futurum6 perspexerunt, ut captivi ad hostes abducti lapides ac ligna

inviti adorarent, quia7 prae vero Deo idola maluissent, ut per quae

quisque peccat, per ea ipsa puniatur. Id tamen singulare adversus

idololatriam8 Deus ipse amuletum dederat, ut animos ad se converterent,

cum statuis inservire cogerentur, seque propitium illis fore testatus

est.

1. Alius: _impietatum_. 2. Alibi: _ducere_. 3. Alibi: _reperiat_. 4.

Deuteron. 28. 5. Jeremiae 16. 6. Alibi: _futura_. 7. Alii: _qui_ vel:

_quod_. 8. Alibi: _idololatras_.

CURTIUS: Ad servos et captivos haec oratio pertinet, vel ad eos, qui

carceribus, vinculis, verberibus ad impios cultus adiguntur, ut1 quidem

Albuguerii, proregis apud Indos orientales, crudelitas singularis

denotatur, quod Christianorum, qui ad Muhammedem2 inviti defecerant3,

dextras manus ac pollices sinistros, nares et auriculas amputari

jussit. Sed haec ad eos non pertinent, quibus alio emigrare fas est.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 334 / 680 题