OCTAVIUS: Veteres populi, paucis admodum exceptis, aut peregrina numina
coluerunt, aut cum Deo conjugarunt1, quin etiam illi ipsi, qui in
Samariam jussu regis Assyrianorum2 venerant3, Deo aeterno simul ac Diis
patriis sacrificabant; justo quidem errore, cum ita instituti4 essent
ac a suis pontificibus imbuti, ac si aliter fecissent, quam a
pontificibus praescriptum esset, impietate se ipsos obligare5
viderentur, quoniam pontifices ubique religionis sunt judices, ut L.
Lucullus pontifex in senatu disserebat6. Nec divina lex cuiquam judicia
religionum praeterquam pontificibus et ordini Levitico7 tribuit,
tametsi violatae religionis supplicia quoque ac caeteris irrogari
velit.
1. Alibi: _combinarunt_. 2. Alii: _Assyriorum_. 3. 2 Regum 17. 4.
Alibi: _instructi_. 5. Alibi: _commaculare_. 6. Cicero ad Atticum l. 4.
7. Deuteron. 22.
FRIDERICUS: Quid igitur Christus, cum diceret1: _Eum qui domini jussa
mente2 percepit ac plane intellexit, si minus exequatur, gravissimis
plagis vapulaturum, cum vero qui penitus ignoravit3, minus quidem, sed
vapulaturum tamen et ignorantem simul cum ignorantia ac inscitia
periturum?_
1. Lucae 12, 47 sq. 2. Deest in alio codice, qui legit: _percipit_. 3.
Alibi: _ignoraverit_.
OCTAVIUS: Profecto verberibus dignus non modo is, qui domini jussa,
quae exequi poterat, contemsit, sed etiam is, qui non exsequitur, non
tamen is, qui nec scire poterat et suorum pontificum culpa1 in fraudem
impulsus est, cum Dei sui voluntatem ac jussa diligentissime
exquireret2. At pontifices, sacerdotes, episcopi, ministri religionum
ac sacrorum interpretes Dei voluntatem ignaris ac imperitis litterarum
omnium hanc esse interpretantur ac persuadent, ut non solum aeterno
Deo, sed etiam Apollini, Dianae, Virgini, Palladi, Angelis, daemonibus,
statuis hominum ac bestiarum, cadaveribus et cineribus sacra faciant.
Hanc igitur illiteratorum et agrestium hominum imperitiam quis accuset?
aut quis poenas mereri putet? quis potius non reprehendat3 eorum
pervicaciam ac superbiam, qui pontificibus ac sacerdotibus non
acquieverunt? cum lege divina4 sanctissime caveatur, eos, qui
pontificis magni decretis non paruerint, capite puniendos.
1. Alii: _causa_. 2. 1 Corinth. 14. 3. Alibi: _reprehendet_. 4.
Deuteron. 17.
SENAMUS: Ego quidem sic existimo, eos, qui pontificum suorum
auctoritate freti ac jussis obsequentes, statuas vel ossa putrida pro
Deo coluerunt, bona fide semper excusari.
SALOMO: Divina lex1 pontifices ac sacerdotes tantae eruditionis ac
sapientiae esse voluit, ut nullam erroris praetexerent excusationem,
quoties de jure divino quaereretur, cum tamen caeteros non modo
universos, 186 sed etiam singulos ipsumque populi totius principem
errore peccantes semper excuset.