1. Alibi: _quidem_.

OCTAVIUS: Tune igitur, Curti, Deum acerbiorem arbitrare, quam humanos

judices?

FRIDERICUS: Ut sit excusatio1 metui cruciatus2, quo minus clara, voce

quis Deum aeternum profiteatur, non video tamen, ut quisquam excusandus

sit, quod ante Dianae aut alterius virginis statuam procumbat, ne

opibus aut3 honoribus cariturus sit, modo patriam deserere liceat, ut

licuit Abrahamo, qui ne ad siderum cultum adigeretur, sedes patrias

jussu divino mutavit. Alioquin non video, quibusnam rationibus oraculum

illud divinae vocis effugere possimus4: Qui me confitetur coram

hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui in coelis est.

Itaque Christiani veteres, qui Juliani Augusti fraude sacra daemonibus

fecerant, a suis pontificibus admoniti ac poenitentia fracti, publice

exclamabant5: Nos animo Christiani sumus ac fuimus, Christe servator,

fidem tibi non fregimus.

1. Alibi: _Ut sic excusatur_. 2. Alibi: _cruciatuum_. 3. Alibi: _et_.

4. Matth. 10, 32. 5. Epiphanius lib. III.

OCTAVIUS: Si fidem ista ratione non fregerant, errore decepti, nihil

erat, quamobrem errorem deprecarentur aut precarentur veniam, cum qui

errant, nullam praebeant assensionem1.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 333 / 680 题