1. Alibi: _non_.

Et cum nescio quid aliud in eam sententiam dixissent, hymni modulatione

immortali Deo gratias egerunt.

179 FRIDERICUS, quem fictio pomi pupugerat: Utinam, inquit, sic omnes,

qui falsa simulare ac vera dissimulare acutissime norunt, tanta

felicitate detegerentur.

CORONAEUS: Rem omnium maximam optat Fridericus, quae tamen nec

appetenda1 nobis et unius Dei propria sit. Nam si omnes omnium

voluntates et cogitationes omnibus paterent, nec suam innocentiam boni

contra vim improborum tueri nec de sceleratis justa supplicia sumi

possent, quia2 per leges humanas cogitationes flagitiosae poenam non

patiuntur. Idcirco bonis improbi, cogitationibus nudatis3 semper

insidiarentur, sceleratis vero boni nunquam. Itaque Momus suo merito

irrisus est, quod cum naturam temere carperet, tum vero fenestram in

pectore fieri oportuisse contenderet, ut animorum occultae latebrae ac

intimi recessus explicarentur. Sed ut proverbio dicitur: Ῥᾶον ἐστὶ

μωμεῖσθαι ἢ μιμεῖσθει. Nam cum naturae parentem admirari ac laudare

debuisset, impie criminatur4.

1. Alibi: _expetenda_. 2. Alii: _qui_, vel: _quin_. 3. Deest in alio

codice. 4. Alibi; _debuissent ... criminantur_.

CURTIUS: At illud quanti est, quod nudatis consiliis scelera

praeoccuparentur?

SENAMUS: Ne Deus quidem, qui omnes hominum cogitationes percipit mente

ac suscepta parricidia prospicit, prius punienda judicat, quam ad

exitum ea perducantur, contra quam Isocrates1 ac Tiro Tullius fieri

oportere putabant, ne supplicio poenitentiam cogitationis impiae

praevertisse putaretur2.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 328 / 680 题