CURTIUS: Ars in hujus pomi fabrica (quod intentis oculis intuebatur)
naturam aut vicisse aut certe exaequasse videtur.
SALOMO: Ars quidem hominis, natura vero Dei radius est, ac tantum
abest, ut ars naturam vincere et exaequare, ut ne vix quidem imitari
possit, ac tametsi opificia, signa picturae, hominum oculos saepe
fallunt, mirabilius tamen est, in eo genere bestias falli nunquam1
posse. Itaque cum regem Salomonem regina Sabae fallere conaretur, vero
ac ficto flore simul compositis, rogavit, uter verus esset? Princeps
sapientissimus apes importare jussit, quae ad verum florem repente
advolarunt, arte neglecta.