TORALBA: Ego quidem non, si possim, aliorum sensus aperire velim, sed
illud optem, ut nemo aliud sentiat et aliud obloquatur, nisi id
alterius commodo fiat, ut superius ab Octavio dictum est, laudabile
semper fuisse, salutaribus uti mendaciis.
FRIDERICUS: Ita quidem homines hominum causa de rebus publicis ac
privatis statuunt, sed cum Deus singulas mentes altissime1 scrutetur,
mirum tamen, plerosque2 adire templa, sacra facere, vota verbo tenus
concipere ac reddere, contra quam sentiant ac velint; ac de his quidem3
Deus apud Esaiam4; _Populus hic_, inquit, _labiis suis glorificat me,
cor autem ejus longe est a me._
1. Alibi: _artissime_ vel: _accuratissime_. 2. Alibi: _plures_. 3.
Alibi: _quondam_. 4. Jesaiae 29, 13.
SENAMUS: Quoniam Fridericus in quaestionem a Coronaeo propositam
ingressus, ut accuratius discutiatur: an viro bono de religionibus
aliter sentire liceat, quam publice profiteatur, distinctione opus esse
opinor. Nam theologorum fere omnium summa consensione nihil aliud est
religio, quam aversio a creatura ad purum unius Dei1 cultum, impietas
vero aversio a creatoris cultu ad creaturas; verius opinor, quam
Aristoteles, qui religionem 180 definit περὶ τῶν θείων2 ἐπιμέλειαν. Et
pauci admodum reperiuntur, qui sine ullo bonorum, famae, capitis metu
publice et privatim, ubi terrarum fuerint, Deum aeternum colant, quos
ordine primo collocare possumus. Secundum genus est eorum, qui privatim
Deum aeternum amplectuntur ac publica idolorum templa fugiunt. Tertium
genus est eorum, qui hostium captivi idolorum ac daemonum templa
supplicii metu adeunt, nihilominus tamen intimis animorum sensibus Deum
aeternum contestantur, sese ab omni idololatria mentem alienam ac puram
retinere, secuti Jeremiae4 consilium in iis litteris, quas ad cives
Babylonem adductos scripsit, quos graviter cohortatur, ut cum ante
idola procidere cogerentur, animis tamen et mentibus Deum aeternum
adorent. Quartum genus est eorum, qui nec hostium captivi sunt, nec
pericula capitis adire coguntur, sed opibus, honoribus, liberis aucti5,
publica idolorum fana subeunt, ne opes deserere aut exulare necesse
habeant, privatis tamen precibus ac votis Deum aeternum venerantur et
pro statuis procidentes eundem suae puritatis testem appellant ac
precantur ab immortali Deo, ne vis illa sibi fraudi sit. Quintum genus
est eorum, qui, falsa religione, quam opinantur veram esse, altius
imbuti, aliorum templa, quae profana putant, refugiunt ac privatis
domesticisque Diis inserviunt. Sextum genus est eorum, qui privatos6
Deos et falsam religionem, quam habent pro vera, privatim et publice
sine metu amplectuntur. Septimum est eorum, qui dubitant, verane sit an
falsa opinio, quam sectantur, in ea tamen instituti publice ac privatim
acquiescunt, ambigua spe salutis. Octavum genus est eorum, qui quam
veram religionem putant, ob id tantum sectantur, ut pietatis opinione
tutius fallere possint. Nonum genus est maleficorum et sortilegorum,
qui cum in ipsis templis adoraturi procumbant, Deum illum, quem rerum
existimant, mentibus ac verbis tacitis impie detestantur et privatim7
daemonibus8 humanas hostias mactant, aut si de religionibus statuendi
potestatem habent, sacrorum majestatem ac venerationem omni genere
foeditatum conspurcant, ut qui Bahalis Peori sacra instituerunt,
pudenda impudentissime revelare cogebantur9 ac stercoribus religionis
speciem funestare, nec minus turpiter, qui, ad sagarum Pythiacarum
pudenda auribus admotis, oracula excipiebant. Decimum genus est eorum,
qui nullam omnino religionem, aut religionis speciem curant aut
inquirunt, sed bestiarum in modum cupiditatibus ac libidini
obsequuntur. Quorum10 teterrimi non satis habent omnem ex animo
religionem et religionis speciem exuisse, verum etiam omnes omnium
religiones privatim et publice irridere. Ex quibus planum fit, septem
esse religiosorum hominum genera, quos amplecti soleo, quatuor vero
Atheorum appellatione usurpare possumus, alios aliis deteriores.
1. Alibi additur; _creatoris_. 2. Alibi: τὸν θεὸν, vel τὸ θεῖον. 3.
_Post librum Baruch, in epistola ad Judaeos in Babylonia_. 4. Alibi:
_adjuti_. 5. Alii: _patrios_. 6. Alius: _privatis_. 7. Alibi:
_daemoniis_. 8. Alibi: _cogebant_. 9. Alius: _omnium_.
181 OCTAVIUS: Cui publice sine metu capitis ac bonorum non licet, Deum
aeternum colere, hunc tamen ante aras daemonum ac idolorum procidentem
mente pura Deum adorare posse, judicavit Jeremias1, cujus sententiam
quis audeat aut velit aut possit improbare?