TORALBA: Et ab Academicis, opinor, peccatur, sensus semper falli ac
nihil scire posse, et ab Aristotele, quod sensus nunquam falli putat;
gravius1 tamen ab hoc, quam ab illis, quod mentibus nihil inesse
affirmant, quam quod a sensibus hauserint; sed quoniam haec a nobis
fusius disputata sunt in quaestione de anima, nihil repetitione opus
esse videtur.