1. Deest in aliis codicibus.

175 CURTIUS: Decuitne Muhammedem, qui se prophetam ferebat, mendaciorum

ferculis imperitos plebis animos inescare aut legem a Gabriele sibi

datam mentiri? Cum autem1 in Alcorano scripserit2, virginem Mariam

matrem Jesu esse Mosis et Aaronis sororem, nimis pueriliter in historia

mentitus est; duobus enim annorum millibus Maria soror Mosis ante

mortua erat, quam Maria mater Jesu nasceretur. Quod autem Agareni se

Deum aeternum colere praedicant et eundem adorare, quem olim Abrahamus,

in eo ipso a sua lege defecerunt, quippe Dei ac Muhammedis laudes3

saepius cumulant, sepulcra Muhammedis ac Nabissae religiose adorant ac

donis ingentibus oblatis venerantur. Quid enim funestius, quam quod

Muhammedes turpissima4 libidinum foeditate homines impuros ad suae

religionis cultum pellicere modis omnibus tentavit? aut quis corruptor

publicus non sibi persuadeat, pulchrum ac honestum esse in terris id,

quod in paradiso honestum esse docuit legislator? et quidem Leo Afer,

qui, Mahomedis ejurata religione, Romanam amplexus est, scribit,

quendam sectarium Ianfarida5 in urbe Cahira publice mulierem, spectante

populi corona, constuprasse ac post amplexum cives mulieris istius

vestimenta, quasi divinitatem6 stupri contagione adepta fuissent,

summis digitis contacta exosculari coepisse, maritum vero non tantum

uxori et adultero gratulatum esse, sed etiam festas epulas et ludos

amicis cunctis concelebrasse. Quod mirum videri non debet, cum talia

praemia Muhammedes suae religionis cultoribus proposuerit7. Quodsi

Pythagoras Homerum, Orpheum, Hesiodum apud inferos, de arboribus

suspensos, a serpentibus jure torqueri dixit, ac Plato ipse a sua

civitate Homerum exegit, quod Deorum jurgia, plagas, lenocinia, stupra,

caedes, incestus turpiter finxisset, quanto poena graviore dignus est

Muhammedes, quod8 se prophetam et legislatorem et pietatis magistrum et

religionum censorem profitetur9?

1. Alii: _enim_. 2. Alibi: _scripsisset_. 3. Desiderantur haec viginti

verba in aliis codicibus. 4. Alii: _turpissimarum_. 5. Alibi:

_Ibufaridae_. 6. Alii: _divinam_. 7. Azora 1 et 81. 8. Alibi: _qui_. 9.

Alii: _profiteatur_, vel: _profitebatur_.

SALOMO: Haec omnia non modo dictu foeda, sed etiam exemplo perniciosa

videntur, scilicet hominibus turpia libidinum praemia proponere

virtutis ac pietatis ergo, ac falsis promissis imperitos, contra quam

deceat, tractare1, cum Deus optimus maximus promissa non tantum

praestet, sed etiam multo liberalius, quam polliceatur2; impostores

vero plura semper promittant, quam efficere queant aut velint. Nam cum

Deus spopondisset, virgam illius, quam ad pontificem sibi delegerat,

germinaturam, mox eadem virga protulit germina, flores, frondes,

fructus: ita quoque cum suae legis cultoribus terram polliceretur,

coelestia praemia largitur; cum vitam promittit, non modo hanc, sed

etiam futuram multo meliorem donat. Sic Onkelos Chaldaeus interpres

locum hunc: _Qui pacta mea et judicia exequetur,_ 176 _vivet_3,

interpretatur de vita sempiterna. Illud perniciosius, quod qui praemia

ista libidinum fabulosa esse sciunt, etiam supplicia4 proposita pro

fabulis habent et in omne dedecus praecipites ruunt.

1. Alii: _lactare_. 2. Alibi: _pollicebatur_. 3. Levit. 19. Exod. 20,

31. Deuter. 15. Ezech. 2. 4. Alibi: _sceleribus_.

OCTAVIUS: Xenophontis et Platonis sententia mihi valde probatur,

scilicet magistratibus ac medicis licere ac semper licuisse, perinde ac

nutricibus erga infantes, mentiri, his quidem salutis corporum ac rerum

publicarum causa, quanto magis animorum1 saluti modis omnibus

consulendum? Demus certe Muhammedem corporeas voluptates post hanc

vitam promisisse his, qui pudicitiam colerent, quam ipse legislator in

Maria virgine, in Zacharia, in Johanne maximis laudibus pluribus

Alcorani locis commendavit, adulteros vero sempiternis inferorum

ignibus devovit2. Sed quis non videt, haec ab eo3 scripta fuisse, ut

omnes intelligerent, eos, qui sese turpium voluptatum blanditiis

mancipassent4, praemiis aeternis ac beata vita carituros? Sic enim

aperte declarat5. Sed quoniam australes populi omnium maxime projecti

sunt in Venerem, Muhammedes illa praemia excogitavit, ut homines etiam

invitos pertraheret6 ad verum decus. Cum igitur illa sanxerit, ut

animas ab interitu servaret, quid in eo genere tum peccavit, quod

veniam non mereatur? aut quid aliud Christus proposuit7, quam eos, qui

summa cum integritate vixerint, beatissimam vitam in aeternis

voluptatibus perfruendis adepturos? Quanquam non valde solliciti sint

viri boni ac sapientes, quanta sint virtutis ac pietatis praemia

futura, cum virtus per se ipsam maximum sibi praemium sit, ac magnopere

laudandus videatur, qui nihil boni facit, nulla proposita mercede.

Omissis igitur virtutum praemiis, omnes omnium religiones inquirite, si

ulla est usquam gentium aut antea8 exstitit unquam, quae puriorem

aeterni Dei cultum doceat, quae ab idolorum et creatarum rerum non modo

cultu, verum etiam adspectu et cogitatione longius discedat, quam

religio Musulmannorum.

1. Alibi: _animarum_. 2. Azora 76. 3. Alibi: _illo_. 4. Alius:

_manciparent_. 5. Azora 1 et 6, 51 et 117. 6. Alibi: _protraheret_. 7.

Alibi: _promisit_. 8. Alibi: _ulla_.

SALOMO: Quod Ismaëlitae aeternum Deum nec plures uno colunt, hoc habent

a lege divina, nec decuit Muhammedem, novae1 legis specie, quam ab

angelo Gabriele sibi datam mentitus est, vera falsis, turpia honestis

miscere.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 319 / 680 题