1. Alibi: _confiteri_. 2. Desunt haec tria verba in aliis codicibus.

TORALBA1: Qui rituum multitudine plebem obruunt, religionem in

superstitionem convertunt; qui autem omnes omnino resecant, nae illi

omnes religiones a stirpe evellunt, non aliter ac vinitor ille, qui a

vicino superflua vitium2 secare doctus, ut vites abundantius

repullularent, suas ipse solo tenus exsecuit. Idem iis contigisse

videmus, quos antiquae Romanorum religionis piget, brevi quoque novae

pigebit, nisi cum ritibus ac ceremoniis necessariis, tum etiam

praemiorum spe majore pontificibus ac sacerdotibus proposita, optimum

ac doctissimum quemque retinere conentur. Nihil autem accuratius divina

lege praecipitur, quam ut sacerdotibus ac Levitis bonorum omnium

decimae, primitiae ac sacrificiorum legitima pars modis omnibus

tribuatur. Sic enim ab Hebraeorum sapientibus traditur, frugum

sterilitatem, pecorum interitus ac inopiam extremam eos consequi, qui

sacerdotibus sua eripiant, qui decimis fraudem faciant. _Importate_,

inquit Deus apud prophetam3, _decimas omnes in aedem4 meam, ut subinde

largitio fieri possit, atque in eo ipso periculum facite et tentate me,

si non aperuero coeli fenestras omnes, ut impleam vobis thesauros meos5

et affluentiam omnium bonorum: increpabo devastatorem6, quo minus

calamitatem et sterilitatem vestris agris inferat_; quo quidem arcano

nullum ad opes comparandas majus esse potest.

1. Alius: CORONAEUS. 2. Deest alibi. 3. Mal. 3, 10 sqq. 4. Alibi:

_domum_. 5. Alibi: _vos thesauris meis_. 6. Alius: _devoratorem_.

OCTAVIUS: Illud1 Muselmannis omnibus potissimum curae est, ut sacrorum

antistites opibus affluant, idque Muhammedes sapienter providit, ne

sacerdotum inopia rerum divinarum ac religionis afferat contemptum.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 318 / 680 题