OCTAVIUS: Necessariam fuisse legem Muhammedis, docuit eventus; neque
enim aliter Asiae et Africae populi de opinione illa deitatis, quam de
Jove et Christo conceperant, deturbari potuissent, nisi Muhammedes ope
divina id praestitisset, ne deinceps homines ullam spem aut praesidium
salutis in illius vita aut in hujus morte collocarent, quem tamen
mortuum esse negavit, sed Dei potestate hostium manibus ereptum. His
jactis fundamentis, duo1 praesidia maxima stabiliendae religionis
adjecit, primum quod servitia 177 ad pileum vocavit, libertate
proposita iis omnibus, qui se suamque disciplinam sequerentur, alterum
quod de sua lege2 disputari vetuit, sed bellorum vastitate ac terrore
poenarum sua jussa detrectantes compelli jussit3. Itaque Homarus,
Muhammedis legatus, ingenti servorum exercitu collecto, praefectos
urbium ac praesides Arabiae, Syriae, Aegypti armis fregit, ac brevi
Chaldaeorum ac Persidis regiones4 invasit, exustis omnibus paganorum et
Christianorum libris. Illud tamen arcanum adhibuit, quod Christianos
quidem ad se pertraxit, cum prophetam Christum appellaret, Judaeos
vero, Arianos, Nestorianos, Sabellianos pellexit, cum Christum negaret
Deum esse. Est enim Arianorum sententia fundamentum religionis
Ismaëlitarum, quoniam utrique virginis quidem filium et creaturam esse
confitentur, Deum tamen esse negant5. Quae Arianorum sententia
conciliis octo confirmata est, scilicet quae Tyri, Sardibus, Smyrnae,
Mediolani, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi coacta sunt, ac potissimum synodo
Ariminensi, qua sexcentorum pontificum concordibus animis ac sententiis
Arianam religionem comprobarunt. Clarius etiam Nestorius, qui Mariam
Dei matrem esse aperte negavit.
1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _religione_. 3. Azora 2. 3. 6. 4.
Alibi: _legiones_. 5. Epiphanius contra Arianos; Hilarius l. 3. de
trinit.
CURTIUS: Si haereticorum inter se conspirantium multitudo synodus est
appellanda, quid obstat, quominus Epicuraeorum coetui ecclesias et
concilia non liceat appellare? At ne juris consulti quidem ullam
societatem scelerum aut collegia flagitiosorum1 coire patiuntur, quanto
minus Nestorianorum, Sabellianorum et Arianorum nefariae conjurationes2
in Deum concilia dici debent, cum abrogaverint praecipuum fidei caput,
scilicet Christi deitatem ac trium personarum in unius essentia
trinitatem, quam firmissimis innumerabilium conciliorum ac potissimum
Nicaenae synodi fundamentis stabilitam debemus tueri.