174 SALOMO: Alter certe alterius ope carere non potest.

OCTAVIUS: Nihil a Toralba, parum etiam a Salomone dissident Ismaëlitae,

ac saepissime legislator in Alcorano contestatur populos omnes,

Abrahami legem profiteri1 et exequi, scilicet purum unius aeterni Dei

cultum, ab omni idololatria penitus alienum, benignitatem adversus

tenues, infinitis locis justitiam in omnes. Hoc tantum interesse puto,

quod legislator Hebraeorum cum praemia cultoribus suis proponeret,

duobus verbis rem absolvit: _hoc fac et vives_; Ismaëlitarum vero

legislator paradisum suum tot ac tam multis deliciis ac voluptatum

fruendarum spe instruxit, ut talibus illecebris etiam invitos et

nolentes in officio retineret, flagitiosos vero ab injuriosa et

conscelerata vita, suppliciorum immanium2 acerbitate proposita,

revocaret. Ritus autem ac necessarias tantum ceremonias, nullas

inutiles habemus, nulla spectacula, nullas picturas aut caelaturas,

quae populum a cultu et cogitatione rerum divinarum avertere queant.

Lotionibus etiam frequentissimis utimur, ut sordes etiam interiores

saepius eluere condiscamus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 317 / 680 题