1. Desiderantur haec septem sequentis verba in aliis codicibus.

OCTAVIUS: Omitto contumelias, quibus Muhammedis dignitas adversariorum

obtrectationibus laceratur; rem teneo, h.e. verum ac sincerum unius

aeterni Dei cultum.

TORALBA: Si vera religio in puro aeterni Dei cultu versatur, naturae

legem sufficere confido ad hominum1 salutem. Nec aliam religionem

habuisse videmus antiquissimos humani generis principes ac parentes,

qui aurei seculi memoriam posteritati reliquerunt, non docti, sed

facti, non instituti, sed imbuti ab ipsa natura, a qua pietatis,

religionis, integritatis ac virtutum omnium rivulos hauserunt et

expresserunt. Id quod non solum omnibus omnium philosophorum sententiis

probatum, sed etiam oraculis, si qua fides est oraculorum, confirmatum

videmus. Nam roganti M. Tullio, quodnam vitae institutum sequeretur,

responsum est: naturam sequi oportere. Quod ipsum Paulus ad Romanos2

scribens non obscure aut ambigue, sed aperte confitetur: _Gentes_,

inquit, _quae lege vacant, natura ipsa legitime vivunt, quia tametsi

legum tabulas nullas habent, nihilominus edicta mentibus suis

consignata circumferunt, testificante conscientia ipsorum._ Quibus

verbis rectam rationem et naturae legem ad hominis3 salutem sufficere

docet. Quae cum ita sint, quid opus erat tot ac tam multis ritibus,

quibus obligantur Judaei, Christiani, Agareni, Pagani? Hanc enim

religionem omnium antiquissimam ac optimam esse confido.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 314 / 680 题