1. Alibi: _sanctis_. 2. Alibi: _Numerici_.

CORONAEUS: Miror, Octavium superstitiones Agarenorum, misericordia

potius, quam risu dignae cum sint, ipse acutissimi judicii ac doctrinae

singularis, probare potuisse eoque magis, quo diutius ab illis dura

servitute fuit oppressus.

OCTAVIUS: Me Deus optimus maximus a piratis comprehensum in littore

Siciliae mercatori Syriaco1 vendi passus est; hic rursus Paracadio2 me

dedit, qui ut religionis amantissimum ac litterarum studiosissimum me

esse intellexerit3, de mea religione (jam enim triennium4 captivus

populari, Arabum linguae consueveram)5 percontari coepit. Ego cum ad

singula capita responderem et in meam sententiam illum pertrahere

conarer, quo nihil ab immortali Deo magis et melius mihi optandum

judicabam, ille contra tot ac tam multis rationibus urgebat, ut ab

argumentis, quasi ab 172 aquis desertus6 in vado haererem; tandem mihi

libellum exhibuit arabica lingua a Dominicano quodam christianae

religionis desertore conscriptum pro defensione religionis

Ismaëlitarum. Quem ut legi et relegi, in varias animi sententias

distractus, mirabar ab homine Christiano, et quidem ordinis

praedicatorum, ejurata majorum religione scribi potuisse. Ad extremum

rationibus victus acquievi; quod cum herus animadvertisset, libertate

me donavit, quam ut plerique adipiscantur, Muhammedem amplecti solent

et circumcidi se patiuntur.

1. Alibi: _Syriae_. 2. Alius: _Paracactio_. 3. Alibi: _intellexerat_.

4. Alii: _tertium_. 5. Alii: _adsueveram_. 6. Alibi: _desolatus_.

FRIDERICUS: Audivi quondam eos, qui antrum Trophonium subirent, saltare

solitos, ut1 qui a daemone in furorem agerentur, quos amici cum

revocare conarentur, simulatque ingressi fuerant, choreis sese

admiscebant. Idem Octavio contigisse videmus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 313 / 680 题