1. Alibi: _omnium_. 2. cap 1, 20 sqq. 3. Alii: _hominum_.

Quae cum breviter perstrinxisset Toralba, silentium secutum est; neque

enim de religionibus, quod quisque sentiret, hactenus aperuerat,

praeter SALOMONEM, publica auctoritate fretum1, qui tandem rupto

silentio: Mei sensus, inquit, cum tuis, Toralba, plane congruunt,

scilicet ea, quae ad salutem pertinent, naturae legibus omnia

contineri; atque his naturae legibus vixisse Abelem, Henochum,

Noachum2, Abrahamum, Jobum3, Isaacum, 173 Jacobum, quos viros! certe

ipsius immortalis Dei testimonio, quo nec majus ullum, nec gravius

cogitari potest, summam pietatis ac integritatis laudem adeptos. Neque

enim circumcisio, quae Abrahamo et posteritati quasi tessera foederis

data est, necessaria fuit ad salutem, sed ob id potissimum circumcidi

jubemur, ut a caeteris populis a Deo selecti ac segregati videamur.

Hanc autem naturae legem significare videtur Deus ipse, cum diceret:

_Benedicentur in semine Abrahami omnes gentes, eo quod obedierit voci

meae nec unquam edicta mea legesque meas violarit_4. Atque lex a Mose

nulla lata est, nisi quadringentesimo et trigesimo post anno. Caetera

vero, quae legibus ritualibus ac judiciariis continebantur, sublato Dei

templo ac eversa republica Hebraeorum antiquata fuere. Nam diserte

prohibemur5 usquam terrarum pecudes mactare nisi eo loco, quem

nominatim Deus designarat. Decalogus tantum6 ac circumcisio cum agno

paschali ad sempiternam acceptorum beneficiorum memoriam a nobis

usurpatur. Sic autem persuasum habeo, nullam omnino religionem sine

ritibus ac ceremoniis consistere posse, nec opinor ullum majus arcanum

habere religionem romanam tantae diuturnitatis, quam rituum ac

ceremoniarum tantam, quanta cogitare potest7, multitudinem ac

varietatem, tum suavissimam canticorum ac organorum, tum etiam vestium

ac suppellectilis sacrae ac pretiosae8 pompam, quae populum quasi

spectaculo admirabile retineat suspensum. Ad quod9 enim Deus vestitum

Aaronis pontificis maximi augusta quidem specie venerabilem fecisset?

aut cur tot sacrificiorum ritus, tot lotiones, tot exquisitas

expiationes jussisset, si plebis imperitae mentes cultu religionis

obligari commodius arbitraretur? Multa quidem a Judaeis ecclesia

Romana, maximam tamen rituum partem a veteribus Graecis et Latinis

accepit, ut10 etiamnum pelles hostiarum, quibus ipsi sacrifici caput

obvelabant, a Canonicis usurpari videmus; et abrasiones verticis jam

inde ab Iside, quae Osiridis audita morte caput una cum ejus

sacerdotibus abrasit, forsitan originem traxerunt, tum etiam populi

dimissiones11 peractis sacris, quas τοῦ δήμου ἀφέσεις appellabant, tum

aquae lustrales, chori, proterviae12, theophaniae, tensae, fercula,

saltationes ac pulvinaria Deorum.

1. Alibi: _victum_. 2. Alii: _Noëmum_. 3. Deest in alio codice. 4. Gen.

26, 4. 5. Deut. 4, 19 sqq. 6. Alibi: _tamen_. 7. Alius: _posset_. 8.

Alibi: _sacram et pretiosam_. 9. Alibi: _quid_. 10. Deest in aliis

codicibus. 11. Addit alius: _cum dicitur: Ite, missa est_. 12. Exod.

12.

CURTIUS: Haec pompa Romanae religionis ludos potius theatrales ac

spectacula veterum paganorum decet, quam veram pietatem, quae fucum

respuit, simulationem ac speciem abhorret, nec quicquam fallacius est,

quam quod exterius speciosum apparet, ut fucatae1 merces, picti

parietes, fucati vultus. Et quemadmodum piscis Tulis ac tigris bellua

pereleganti colorum varietate cutim distinctam habent, cum tamen nihil

utraque animante crudelius sit: ita quoque de religionibus judicandum,

quae ritibus tantum ac ceremoniis nituntur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 315 / 680 题