1. Alibi: _immorali_. 2. Alibi: _provocantur_.

CURTIUS: Manum deosculari Deum adorantes1, antiquissimi moris est, ut

Jobus ipse testatur, non quidem ut de2 osculo cogitarent, sed ut ori

silentium imponerent3, unde saepe peccatur; ut etiam nunc plerique cum

de peccatis confitentur, pectus solent tundere, ubi cor residet,

pravarum cogitationum artifex; alii frontem vola caedere, ubi animi

sedem esse arbitrantur, quasi poenas ab auctoribus flagitiorum

reposcerent ista percussione. 167 Verum enim vero4 sine saliva5

osculari nemo potest. Illud enim veterem6 sapit idololatriam eorum7,

qui terram pro Deorum ac rerum omnium parente adorabant, magnae Cybeles

appellatione carmine impio: O hominum, pecudum, divûmque aeterna

creatrix!

1. Alii: _adorantem_. 2. Alii: _non quia de_. 3. Alius: _imperarent_.

4. Alios: _Terram vero_. 5. Alius: _scelere_. 6. Alius: _veterum_. 7.

In eodem deest.

SALOMO: Nos erecti Deum laudamus, flexis genibus fausta precamur,

adversa deprecamur interdum etiam stantes, ut Ezechias ad parietem

conversus, nunquam sedentes, multo minus ambulantes, nisi morbus vel

imbecillitas cogat, ut Mosen, qui cum diutissime pansis1 ad coelum

manibus, tantisper adversus Amalekitas pugnabatur2, erectus stetisset,

fractis viribus consedit, fusis tamen et extensis manibus usque ad

occasum. Fallitur autem Plutarchus3, qui Numam jussisse scribit, ut

adoraturi sederent, quod et Latinis inusitatum et a Pythagoricis

decretis, quibus Numa dicitur imbutus fuisse4, alienum. Sic enim

Pythagorae symbolum: περιφερόμενον προσκυνεῖν i.e. circumvolutum

procidere. Et nos quidem peccata confitentes frontis ad humum contactu5

testamur humilitatem, quod Plutarchus appellat, ῥίψεις ἐπὶ πρόσωπον. In

ardentissimis rogationibus6 Eliae statura imitamur7. Is enim cum sua

oratione coelum tribus8 annis et sex mensibus ita conclusisset, ut nec

imbres ulli nec rores depluerent, septies oravit, quoad exoraret9,

vultu inter genua composito humi advolutus, qui humillimus est infantis

in utere habitus, ut eliceret imbrem. Sessio10 vero et adoratio e11

diametro pugnant.

1. Alibi: _passis_. 2. Exod. 17, 9 sqq. 3. Περὶ δεισιδαιμονίας. 4.

Addit alius: _penitus_. 5. Alius: _fronte ad humum contracta_. 6.

Alibi: _orationibus_. 7. 1 Reg. 7, 1-9. Jac. 4, 17. Sir. 48, 2. Luc. 4,

25. 8. Alibi: _sex_. 9. Alibi: _exoraretur_. 10. Desunt haec sequentia

Salomonis verba in alio codice. 11. Alius: _toto_; alius: _tota_.

OCTAVIUS: Tantum abest, ut Ismaëlitae osculantes humum adorare velint

Cybelem, ut nulla gens ab idololatriae suspicione longius absit. In

templo sermones et colloquia facere aut deambulare, scelus arbitrantur.

Festis diebus hora sexta concio populi frequens est, nec ante meridiem

festo die cibantur; die vero paschali, quae omnium sanctissime colitur,

post jejunium menstruum1 Elmeide coenam concelebrant, tum deosculatis

mutuo manibus offensiones mutuo acceptas charitate summa ignoscunt ac

veterum ἀγάπας recolunt, non ficta simulatione, sed bona fide, nec si

quisquam post accepta2 illa oscula manuum3 acceptas injurias

ulciscatur, impune laturus est, sed gravi judicio damnatur. Si quis

concionibus ac precibus publicis adesse recusaverit, mulcta, infamia,

carceribus coërcetur. Nec tamen4 unius aeterni Dei purissimo cultu, sed

etiam humanitate et benignitate populos omnes longe superant5. Ac

mirantur, Christianos homines tantam egentium multitudinem, tantam

suorum nuditatem6 et inopiam aequo animo 168 ferre posse, cum apud

Ismaëlitas plura sint domicilia egentibus ac peregrinis vacua, quam

tenues domiciliorum egentes. Saepe quidem videre potuistis Turcas in

hac urbe tenuibus ubique occurrentibus7 nummos libenter objicere. Nulla

enim lex apud istos sanctior colitur, quam Ullache i.e. exsolvere

debita et egentibus largiri. Itaque saepius occurrunt viatoribus

chorabitae, quos Eremitas Graeci vocant, a quibus hoc unum precantur,

ut ad se divertant. Postea vero quam exquisitis ferculis, lotionibus et

cubilibus8 foverunt, non modo nullum pretium reposcunt, sed etiam

gratias agunt his verbis: Demum hannam fal alla se verfis, i.e. hoc

animae meae detur, Deus te amet! Sunt etiam frequentissima domicilia9 a

litteratis hominibus circa fana constituta et uberrimi ad alimenta

reditus; vix enim est ullus opibus locuples, qui aut templum aut

publicum hospitium consecrandum non curet. At innumerabiles Christianos

videmus, quos non benefacere delectat, sed benefecisse videri, ut

ambitioni magis, quam inopiae donare10 videantur. Et quum paucissimi

benignitatis fontes egentibus11 aperiant12, tum vero id faciunt, vel ad

furtorum et flagitiorum expiationem (neque enim13 aqua citius ignem,

quam largitio in egentes peccatum restringit)14 vel ad incrementa rei

familiaris15. Nihil enim verius a Basilio Magno dici potuit, quam artem

omnium quaestuosissimam esse eleemosynariam16. Ac Musulmanni quaestum

rei domesticae non spectant, sed solius Dei intuitu largiuntur, ad

idque curiosissime a concionatoribus erudiuntur, ut mihi Christianis

jure opponere posse videantur, quod olim Spartanus17 quidam seniori

assurgens in theatro, ne adolescentibus considentibus spectaret

erectus, Athenienses honestas artes18 ad pompam et fastum habere, non

tamen ad usum. Hoc vero singulare est, quod Ismaëlitae a vino et alea,

vetantibus legibus, abstineant, tametsi plerique Christiani se legibus

solutos arbitrantur, propterea sive vini luxum et aleam sequuntur, sive

adulteria, stupra, rapinas, injurias, verbera, caedes, mentis ad omnia

concitas, quodque his omnibus foedius est, capitales in Deum

contumeliae19. Juventutis autem molles et teneres annos studiosissime

legibus divinis erudiunt, neque enim fabulas audiri et20 libidinis

ludos aperiri patiuntur, sed Alcorani divinis praeceptis tam assidue

imbuunt, ut ante pubertatem fideli memoria teneant; cantica vero

impudica nulla audiantur. Denique cum illorum religionem, judicia,

leges, mores, instituta cum vestris21 comparo, verissime Ismaëlitas ex

omnibus populis Musulmannos i.e. fideles esse judico, non tantum, quia

lex Muhammedis naturae consentanea est, ut Algibel et Avicenna

scripsere, sed etiam quia caeteri verae22 faciem ac speciem 169

religionis habent, illi religionem ipsam non tantum habere, sed

possidere mihi videntur23.

1. Alibi: _nostrum_. 2. Deest in alio codice. 3. Alibi: _post illas

manuum exosculationes_. 4. Alii: _tantum_. 5. Alius: _superarunt_. 6.

Alibi: _ruditatem_. 7. Alibi: _accurrentibus_. 8. Alius: _cubiculis_.

9. Alius addit: _scholastica_. 10. Alibi: _donari_. 11. Alibi:

_pauperibus_. 12. Alii: _appareant_. 13. Alius: _vero_. 14. Alii:

_restinguit_. 15. Tob. 12, 9. 16. Alius: _eleemosynam_. 17. Alius:

_Spartiata_. 18. Addunt alii: _et divinas_, vel: _et doctrinas_. 19.

Alibi: _contumaciae_, vel: _injuriae_. 20. Alius: _aut_. 21. Alii:

_nostris_. 22. Alibi: _fere_. 23. Alibi: _videantur_.

Cum ad hanc orationem caeteri conticuissent ac mirarentur, Octavium a

Christianis ad Ismaëlitas defecisse, nec quisquam Octavii orationem1

refutaret, tandem rupto2 silentio FRIDERICUS: Non erat, inquit, animus,

Octavii orationem refutare, ac vos ob id opinor conticuisse, quod

refutatione minus egeret. Nec mihi de moribus ac religione

Muhammedistarum3 disputare placet, quia non licuit eorum civitates ac

respublicas pervestigare; illorum tamen religionem Octavio,

ingeniosissimo viro, probari non puto, sed ea tantum4 verbi gratia

disseruisse. Legistis, opinor, libros de doctrina Muhammedis, item de

moribus ejus ac toto vitae genere atque illud inprimis, quod

ingeniosissimus ille5 religionum artifex in libris6 quidem Muhammedes

nuncupetur7, in coelo vero Almad. Sic enim8 Homerus fluvium, qui Trojam

praeterlabitur, Xanthum ab hominibus, Scamandrum a Diis vocari. Cum

autem natus est Muhammedes, ad eum alendum venti scilicet, aves, nubes,

angeli convenerunt, venti quidem odoribus, aves fructibus, nubes aquis.

Et quoniam angelis nihil supererat, quod infanti praeberent, ira

perciti discesserunt. Eundem tamen in coelum abreptum fuisse tradunt ab

ipso Gabriele, ac post reditum prophetam se tulisse, conciones publicas

habuisse; sed quoniam nec orationibus ullis, nec rationibus, quae

vellet, persuadere poterat, vi et armis agere decrevisse; fugatum tamen

die Veneris ab hostibus fugisse, a cujus fuga, scilicet ab Hegira,

initia9 ducunt annorum, postea vera validiore manu reversum Mecham

expugnavisse ac discipulis militibus diripiendam dedisse. Ab his

initiis et praeda locupletiores imperium paulatim propagarunt, cum

Arabiae latrones ad societatem10 proposita libertate ac diripiendi spe

coegissent. Ipse vero jam senio confectus comitiali morbo dicitur

interiisse, sed cum tertia die resurrecturum se promisisset, tam diu

jacuit insepultus, quoad teterrimo foetore intolerabilis a plebe in

cloacas urbis projectus esset. Plerique cum Garuffa, uxore Mazuchi11,

deprehensum ac caesum fuisse tradunt, cum diceret eas uxores, quas

propheta vellet, jure suo capere potuisse. Abadallam vero et Machilium

occidi jussisse, quod prophetam esse negarent, ac tametsi uxores

septendecim domum duxisset, nihilominus tamen Zeidi quoque uxorem socii

dicitur rapuisse. Jucundissimam quoque fabulam commentus est, ut vini

non solum abusum tolleret, sed rem et usum necessarium prohiberet;

fingit enim duos angelos coelitus in terram ad judicia exercenda

demissos, ebrietate et illecebris formosae meretricis, cujus amore

tenebantur, persuasos esse, ut alter illam in coelos veheret, alter in

terram reveheret, propterea mortalibus vini 170 usum interdictum

fuisse. Ex omnibus autem fabulis nulla foecundior est, quam quae extat

de paradiso Muhammedis, ubi ciborum fercula exquisitissima fore

pollicentur, tum vini, lactis ac mellis torrentes undique profluentes,

foeminarum etiam formosissimarum ac cynaedorum greges, quibus uti

liceat et abuti, ac septuaginta millibus annorum voluptatibus perfrui,

post convivium, quod etiam annorum septuaginta millium spatio definit.

Quod12 cum Averroës, Arabicae philosophiae princeps, legisset, porcorum

paradisum dixit, ut13 mirum videri non debeat, si impietas illa

detestabilis, tot ac talibus propositis praemiis, totum pene terrarum

orbem invasit.

1. Alibi: _rationes_. 2. Alius: _recepto_. 3. _Muhamedanorum_. 4.

Alibi: _de ea tamen_. 5. Alii: _iste_. 6. Alibi: _terris_. 7. Alius:

_usurpatur_. 8. Alius: _etiam_. 9. Alibi: _initium_. 10. Alius:

_saevitiam_. 11. Alius: _Mafuchae_. 12. Alibi: _quae_. 13. Alibi: _et

... debet_.

CURTIUS: Tanta vis est pravae opinionis, ut hominum mentibus semel

insita potentius quam natura ipsa dominetur. Et quidem apud Narsingas

Indorum1 populos mortuis maritis viduas eodem incendii rogo viventes ac

spirantes cum cadaveribus2 exuri constat, non modo veterum, sed etiam

recentiorum scriptorum summa consensione easque summa alacritate eo

deferri ab amicis, ut voluptatibus maritorum sempiternis perfruantur.

Sed et illud valde puerile debet videri, quod Ismaëlitae flagitia

lotionibus assiduis elui putant, non aliter atque Indi occidentales3

Hispaniolae ex intimo stomacho ante aras ac statuas vomentes scelera

profligari putabant.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 310 / 680 题