1. Alius: _Indiae_. 2. Alibi: _cadavere_. 3. Alibi: _orientales_.

OCTAVIUS: Nihil mirum est, si Averroës Ismaëlitarum religionem valere

jussit, cum etiam Christianorum ac Judaeorum leges omnes foedissime

proculcarit. Sed Avicenna, princeps in omni genere philosophiae ac

medicinae clarissimus, scribit, legem Muhammedis miserias ac

felicitatem summarum voluptatum corporis proposuisse, aliam tamen

beatitatem1 lege praestabiliorem in animo habuisse. Quae autem ex

libris Elimel Nebi, h.e. vita prophetae ejusque doctrina, et Edit el

nebi i.e. historia prophetae, recensuit Fridericus, plane apocrypha

sunt Ismaëlitis neque usquam theologis approbantur, sed imperitis

hominibus conscripta rejiciuntur, ut ea, quae a Bonaventura theologo de

vita Christi circumferuntur, cum scilicet arbores frugiferae summa

cacumina curvassent leviter, ut infanti Christo, ad poma inhianti ad

satietatem usque vesci liceret. Quae theologi christiani non magis

probant, quam innumerabiles hujusmodi fabulas, quas in aurea dicam an

ferrea lectione divorum legimus, quae referre nolim, ne nos pigeat

ineptiarum. Alcoranus, qui a collectione sic dicitur vel Alphaticianus

a distinctione capitum, quae 123 numerantur, nihil habet ineptiarum,

nihil sibi contrarium, nihil repugnans, ut putarunt Dionysius

Carthusianus et Cardinalis S. Sixti2, qui adversus legem Muhammedis

scripserunt. Mitius aliquando3 Richardus4 ordinis praedicatorum,

arabicis litteris et disciplina instructus5, tametsi quibusdam locis et

falsa simulavit et vera dissimulavit. 171 Quod autem de paradiso et

sordidis voluptatibus plerique calumniantur, satis refelluntur ex iis,

quae Azora septuagesima quinta et septima scribuntur, scilicet

adulteros et perjuros sempiternis inferorum ignibus deflagraturos, ut

clara voce testatus est ipse legislator Muhammedes. At ne foeminas

quidem a viris, dum sacra fiunt, conspici, nec in publico vultus

revelari6 patiuntur populi, qui Muhammedis legibus7 obligantur. Quod

item Christiani Muhammedem se resurrecturum spopondisse commemorant,

nusquam scriptis Ismaëlitarum ista reperies. Atque in eo ipso inter se

discrepant Christiani, quod alii quidem tertia die, alii octingentesimo

post anno resurrectionem se promisisse jactant, quasi Lycurgus alter8,

Apollinem consulturus, cives suis legibus obligaret, quousque

rediisset. Omissis igitur fabulis inanibus, si quis studiose legat

Alcoranum, nihil in9 eo reperiet, quantum quidem judico, nisi summam

erga Deum religionem, pietatem in parentes, caritatem in proximos,

benignitatem adversus tenues, justitiam in omnes assidue inculcari

videbit10.

1. Alibi: _beatitudinem_. 2. Alius: _Coeli_. 3. Alius: _aliquis_. 4.

Alii: _Ricualdus_, vel: _Ricaldus_. 5. Alibi: _divino instinctu_. 6.

Alii: _revelare_. 7. Alibi: _lege_. 8. Alibi: _ille_, vel: _olim_, vel:

_aliter_. 9. Desunt alibi sex haec sequentia verba. 10. Deest in alio

codice.

FRIDERICUS: Mirum est, Agarenos Muhammedis in coelum ascensionem sine

mulo fingere non potuisse, aut cur scalam potius non adhibuerint1, quam

jumentum2, nisi probabiliorem fore putarent mulorum in coelos3

ascensionem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 311 / 680 题