1. Alius: _ut plurimum_.

SALOMO: Pontifex Hebraeorum sacrificans vultu ad occasum converso

dextrum latus Aquiloni opponit, laevum Austro, qui situs convenit

universae naturae. Sunt enim dextra sinistris robustiora ac vegetiora,

ut pes dexter ac brachium dextrum sinistro grandius, vegetius ac

robustius est. Cor sapientis, inquit Salomo1, _in dextra ejus, stulti

vero in sinistra_, quia stulti, libidinis impotentia, cupiditatibus

suis imperare nequeunt, ut sapientes. Sic aquilonares homines

australibus robustiores sunt ac vegetiores, et ubique fere ad Aquilonem

corpora sunt formae dignitate praestantiora, ingeniorum vis tamen

minor. In dextro latere jecur situm est, sanguinis officina, in

sinistro lien, conceptaculum atrae bilis. Sic ad aquilonarem 166

regionem homines sunt rubicundi ac robusti, nam robustum a rubore

Latini2 derivant, ad meridiem atri; vis tamen ingeniorum major ad

Austrum, cujusmodi sunt melancholici. In dextro latere jecur vim

cupiditatis continet, vitiorum alimentum et ὑποκείμενον, ac propterea

victimae ad Aquilonem spectantes caedi jubentur3. In sinistro vis atrae

bilis ab ipso liene homines contemplationi deditos habet ac coelestium

rerum meditationi; sic ab Aquilone bella, calamitates, exercitus in

sacris litteris saepius denunciantur et potestas ingens Leviathani ad

Aquilonem, qui etiam ob id Aquilonaris4 appellatur. Contra vero Deus

dicitur ab Austro venire et profectiones Abrahami versus Austrum. Quo

pertinet etiam illud: _Dicam Aquiloni, da! et Austro, noli prohibere!_5

quia prohibentis major, quam tribuentis potestas. Nec minus mirum

videri debet, quod omnes omnium populorum regiones, Chaldaeorum inquam,

Judaeorum, Ismaëlitarum, Christianorum ab Austro derivantur. Exercitus

vero Gothorum, Vandalorum, Herulorum, Hungarorum, Turcarum, Tartarorum,

AngloSaxonum ab Aquilone ad Austrum. Item motus omnium animantium est a

dextro ad sinistrum latus6, ac motus trepidantis orbis elati ab

Aquilone ad Austrum inclinat, mirabili naturae consensu. Ex quo

Judaeorum intelligitur templa Deorum7 ad occasum conversa et pontificum

statum in sacris faciendis universitati naturae consentaneum esse. Ex

eoque non tantum Homeri, sed etiam Pythagorae, Platonis, Aristotelis,

Averrois, Galeni, Plinii, Varronis errores emendantur, ac mirabilia

naturae arcana intelliguntur, etiamsi preces ad omnia coeli templa

laudesque divinae locis omnibus ac regionibus Deo gratissimae semper

fuerunt.

1. Eccles. 10, 2. 2. Festus in voce robustus. 3. Levit. I. Jerem. 46.

Ezech. 42. 4. Joel 2, 20.—Alibi: _Aquilonates_. 5. Jes. 43, 6. 6.

Aristoteles de hist. anim. II, 1. 7. Alibi: _Judaeorum_.

OCTAVIUS: Non video, Ismaëlitas tam acute philosophari, sed qui citra

tropicum cancri regiones incolunt, ad Mecham seu Jezecat seu Medinam

Alnabi, ad civitatem prophetae et montem Moriam, ubi Abrahamus filium

immolare1 jussus est, convertuntur, scilicet ad Austrum; qui vero sunt

ultra tropicum, convertuntur ad Aquilonem. Illud tamen singulare est,

quod Ismaëlitae, quoties precantur2, bis inclinato vertice terram ac

manus utrasque deosculantur, Christiani vix unquam.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 309 / 680 题