FRIDERICUS: Christiani veteres cum rogarentur, cur ad solis ortum
conversi vota conciperent, respondebant1, id illis in usu esse, quod
oriens honoratior esset occasu. Sic enim Pompejus2 Cornelio Syllae
dixisse fertur, plures orientem, quam occidentem3 solem adorare. Non
video tamen, cur Judaei ab omnibus populis dissidentes ad occasum
conversi sacra faciant.
1. Justinus Martyr qu. 118. 2. Plutarchus in Pompejo. 3. Alibi:
_abeuntem_.
SALOMO: Plerique nos id facere putant, ne solem ac sidera orientia
colere videamur. Sed falluntur, cum sol utramque plagam spectet et
utroque tempore sacra faciamus. At noster legislator tentorium sacrarii
ad exemplar universitatis constructum erexit. Est autem rapidissima
orbium coelestium conversio ab ortu ad occasum, et qui naturae cursum
tenere volet, cum sideribus ad occasum progredi necesse habet, non
regredi ad ortum. Ex quo quidem pulcherrima naturae arcana eruuntur,
ut1 decentem et naturae congruentem morem intelligamus, quae scilicet
dextra, quae pars mundi sinistra dicatur.