1. Alibi: _tabula_. 2. Alii: _aliam_.

SALOMO: Quae major aut1 sanctior utilitas esse potest, quam divini

foederis arcanum? Quanquam qui curiosius ista scrutantur, maximas

circumcisionis asserunt2 utilitates, tum ad procreationem liberorum

commodiorem, tum ad inflammationem tumorum amovendam, tum ad coërcendam

vim libidinis effervescentis, quam Rabbi Moses praecipuam

circumcisionis causam esse arbitratur. Hoc tamen Judaei ab Ismaëlitis

differunt, quod hi nec azymis nec agnis paschalibus utuntur3 nec

sabbathi festiva quiete, nec ad occasum conversi precantur, nec Messiam

exspectant, ut Judaei, excipio eos, qui Haly sectam sequuntur, quos

Imanias vocant. Ac tametsi preces ad omnia coeli templa4 fieri posse

confiteantur, saepius tamen ad Mecham ora convertunt, ut olim Daniel in

urbe Babylonis exul, in genua procumbens, Hierosolymam versus

orationem5 concipiebat.

1. Alii: _et_. 2. Alibi: _afferunt_. 3. Alius: _utantur_. 4. Alibi:

_omnes coeli plagas_. 5. Alii: _vota_.

SENAMUS: Mercurius Trismegistus adoraturos primum ad orientem solem,

meridie ad Austrum, sero ad occasum converti1 jussit. Graecis tamen

nonnullis usitatum erat, ad orientalem plagam Diis sacrificare,

heroibus vero ad occasum, caeteris omnibus ad orientem, qui mos a

Chaldaeis et magis Persarum ad omnes fere populos dimanavit; illi etiam

diluculo ac 165 potissimum etiam soli orienti, quem Mithram

appellabant, sacra facere consuerant. Hinc Maro:

Illi ad surgentis conversi lumina solis.

Sic tamen ut statuae in occidua plaga collocarentur, ortum spectantes,

ut Vitruvius2 scribit. Jubet enim Porphyrius, adoraturos statuis ortum

spectantibus ἀντιπροσώπους esse et converti ad occasum, contra quam

Christiani statuas occasum spectantes collocare solent, ut eas ipsi

vultu ad orientem converso adorent.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 306 / 680 题