1. Alii: _acceperunt_, vel: _sibi asserunt_.

CURTIUS: Utinam mos ille nostris hominibus in mentem veniret! Cur enim

laudabilia instituta, ubiubi sint, non imitemur? Illud enim quodammodo

asseverare possumus, nulla fere templa Christianorum lenocinio vacare.

SALOMO: Nihil flagitiosius mihi videtur, quam pietatis faciem libidini

obtendere; ob id enim sublatus est mos a majoribus nostris, quo feminae

prae foribus tentorii sacri1 excubabant2, propterea quod sacerdotes,

filii pontificis maximi ac principis Eli, stuprum his inferre non

dubitarint3. Maxima semper cura fuit majoribus nostris, non modo

impudicitiam, sed impudicitiae suspicionem a sacris longissime

amovere4. Quin5 etiam meretrices ab extrema memoria majorum nostrorum

nunquam nisi vultu velato foras prodibant. Post etiam in Arabia omnes

Hebraeae mulieres capitibus omnino praeter oculos contectae fuerunt,

cum in publicum exirent. Tandem etiam in templis non modo velari, sed

etiam parietibus a virorum conspectu segregari placuit, quod sapienter

Ismaëlitae imitati templa omnia parietibus habuere utrique sexui

divisa.

1. Alius: _sacra_. 2. Forte: _exercebant_. 3. 1 Sam. 2, 22 sqq. 4.

Alii: _movere_. 5. Alibi: _Hinc_.

FRIDERICUS: Nulla calumnia1 graviore Christiani veteres oppressi

dicuntur, quam quod stupris et incestibus nocturna sacra religionis

specie funestarent, quam quidem ad calumniam diluendam scriptae sunt

apologiae Origenis, Justini, Athenagorae, Tertulliani, atque hic etiam

in libro de 164 velandis virginibus Christianorum morem valde

improbavit, quo quidem foeminas viris confusas inter amplexus et oscula

caritatis, quae in ipsis templis fiebant, invaluisse scribit.

1. Origenes contra Celsum; Talmud. in tract. de sabbatho; Philo in

libro de vita contempl.

CORONAEUS: Id quidem a pontificibus Romanis aliquando, ut opto et

spero, emendari poterit, perinde ut illa pietatis oscula fuere sublata.

OCTAVIUS: Agnosco equidem, omnia fere Judaeis et Ismaëlitis, quod1 ad

religionem attinet, communia esse, utrisque aeterni unius Dei cultus,

utrisque idolorum summa execratio, item circumcisio et genus ab

Abrahamo utrisque ducitur; abstinent utrique a sanguinis2 et porcorum

esu, denique lectiones utrisque frequentissimae, quas Tertullianus3 non

satis argute reprehendit in Judaeis, quos lavari quotidie scribit,

quia4 quotidie inquinantur, quasi vero Christiani penitus circumcisi

puriores essent, cum tamen David Goliathen ob id execratus sit5, quod

esset incircumcisus et immundus. Quanquam Aethiopes Christiani

circumcisionem amplexi fuere, qua etiam veteres Aegyptios uti

consuevisse scribit Herodotus6. His vero temporibus non modo mares7 a

maribus, verum etiam foeminae8 a foeminis nymphae quadam particula

circumciduntur.

1. Alibi: _quid_. 2. Alii: _sanguine_. 3. De baptismo. 4. Alibi:

_quoniam_. 5. Alibi: _est_. 6. Lib. 4. Sed intelligendum est de his

Aegyptiis, qui genere Judaei sunt. 7. Alibi: _mas_. 8. Alii: _foemina_.

CURTIUS: Fuit illa quidem foederis cum Abrahamo percussi tessera1, non

tamen ullam2 video fuisse circumcisionis utilitatem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 305 / 680 题