1. Alibi: _persuasisse_.

SENAMUS: Vos Judaei tetrici ac tristes non videmini dies festos colere,

quos veteres omnes tum Graeci tum Latini ludibus publicis, conviviis,

choreis, canticis, saltationibus laetiores esse voluerunt ac propterea

Diis immortalibus gratiores.

SALOMO: Non abhorret gens nostra a choreis et saltationibus, quin et

dies festus nobis vocatur חַג1 a saltatione et meditatione, ne festi

dies choreis tantum divinis, sed meditationibus etiam tribuantur.

Itaque noviluniorum diebus2 omnes omnibus3 oblectationum generibus,

quae modo4 a turpitudine abhorrent, summopere delectamur5, nec quicquam

nobis saepius ingeritur, quam ut intimi animi pectoribus laetemur ac,

tametsi sanctissimo die sabbathi a vulgaribus choreis abstineamus,

canticis tamen divinarum laudum, suavitate vocum ac nervorum admista,

diem illum laetissimum ac jucundissimum reddere solemus, ac festis

epulis coram immortali Deo obtestamur, nos6 summa cum laetitia cibis

sacrificiorum optimis vesci, ut lege divina jubemur, nihilominus tamen

aliquot horas mentem legum divinarum lectione pascimus7, idque ab

antiquissimis prophetarum discipulis ad haec usque tempora usurpare

solemus. Sic enim de Sunamitide ad Elisaeum profecta8: _Cur_, inquit9,

_maritus uxori, venis ad prophetam, cum nec sit luna nova, nec

sabbathum?_ Licet enim duobus milliaribus, non tamen longius a domo

discedere, ut oracula divina ab eruditis theologis hauriantur. Quod

autem Senamus tristiores et moestiores nos caeteris nationibus videri

queritur, haec potissimum causa est, quod non modo sabbathum, sed etiam

omnia decalogi capita impune violari videmus10. Nam cum primo capite

unius aeterni Dei cultus proponatur, nihilominus tamen sexcenta millia

Deorum ac multo plura11 videmus ubique coli. Veteres quidem pagani

trecentos Joves, ut ille12:

Trecentum tonat ore Deo Erebumque Chaosque,

et quae plura hyperbole amplificat, ad 36000 prodidere; at videmus13

tot a Christianis Deos coli, quot angelos, quot beatas mentes

arbitrantur, i.e. innumerabiles prope legiones, praeter eos, quos

divorum albo pontifices, evocatis arte magica daemonibus, scripsere

detestanda quadam apotheosi14. Et cum secundo 160 capite decalogi ante

statuas aut ullas imagines procidere easque revereri capitali subjecta

poena prohibeamur, omnia tamen fana, omnes templorum angulos ac

recessus quaqua versus sculptilibus idolis redundare videmus, et quidem

ex omni materia, ex omnibus metallis, lapidibus, lignis, terra, cera,

farina, ipsaque putrida cadavera, pulpam aceto et sale conditam, ossa,

cineres, cereis ardentibus deosculari, et eorum contactu non modo

corpori salubritatem, sed etiam menti sanctitatem et ubique salutem

comparari putant. Illud etiam detestabilius, quod in omnibus horariis

precationibus15 secundum decalogi caput, quo statuarum cultus

interdicitur, non modo in Italia, Gallia, Hispania, verum etiam in ipsa

Germania ex ipso decalogo expunxerunt16 ac penitus abraserunt. Ac mirum

mihi visum est, cur Martinus Lutherus negat17, ullas imagines lege

divina prohiberi, praeterquam ipsius Dei, non item crucifixi et18

apostolorum, deinde subjicit: Nos Mosen nec audire nec videre volumus,

mandata de statuis et sabbatho sunt ceremoniae sublatae. Quae quis

aequa mente ferre potest? in eo praesertim, qui se religionum censorem

profiteatur. Tertium decalogi caput, quo nomen domini temere usurpare

prohibemur, multo gravius etiam quam superiora violatur: quia non modo

pejeratur, verum etiam contumeliis nomen illius sacratissimum19

dilaceratur, ac pro aeterno Deo peregrina Deorum ac daemonum nomina

jurantur, cum toties ac tam diserte20 aliud quam aeterni Dei nomen ac

numen21 jurare prohibeamur. Omitto secundae tabulae capita ac

potissimum scortationes, adulteria, stupra et utriusque sexus ab

ordinibus sacris libidines, continentiae specie turpiter effusas.

1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _dies_. 3. Alibi: _omnium_. 4.

Alibi: _quomodo ... abhorreat_. 5. Alius: _oblectamur_. 6. Deest in

aliis codicibus. 7. Alius: _pasci_, ita ut antecedenti verbo _vesci_

correspondeat. 8. Alibi: _profectura_. 9. 2 (4) Regum 4, 8 sqq. 10.

Alius: _violare debemus_. 11. Alibi: _plures_. 12. Virgilii Aeneis IV.

13. Alibi: _ut videamus_. 14. Alii: ἀποθεώσει. 15. Deest in alio

codice. 16. Alius: _induxerunt_. 17. Tom. III. (Jen. ed.)—Alibi:

_neget_. 18. Alibi: _aut_. 19. Alibi: _sanctissimum_. 20. Deuteron. 9.

Jerem. 5 et 12. 21. Desunt haec duo verba in alio codice.

Quae cum Salomo vehementius, quam pro senili aetate, dixisset,

silentium secutum est. Silentii causa fuit, quod ejus oratio CORONAEUM,

acerrimum rituum Romanorum propugnatorem, pupugerat, qui cum se ad

responsionem1 comparare videretur2, omnibus in eum intentis, sermonem

cohibuit, rupto silentio: Mihi, inquit, in animo erat, Salomonis

querelas et criminationes diluere, sed in aliud tempus differendum

puto, ne de libertate dicendi quicquam cuiquam detraxisse videamur3.

1. Alii: _reprehensionem_. 2. Alii: _paratum videret_. 3. Alibi:

_videar_.

OCTAVIUS: Etiam animi pendeo, loquarne an taceam?

CORONAEUS: Cur taceas, cum tam copiosa dicendi seges proponatur, si vel

Salomonem refellere velis?

OCTAVIUS: Cum religionem Ismaëlitarum et instituta cum moribus ac

ritibus Christianorum comparo, mihi videor in terras de sublimi

delapsus coelo. Nam Ismaëlitae summa veneratione Deum aeternum, nec

plures uno colunt, Jesum autem ipsum Isaiam vocant, non modo verbum,

sed etiam spiritum ac nuncium Dei fuisse agnoscunt et manibus hostium

ereptum, quominus 161 ab improbis capitali supplicio afficeretur. Hunc

autem nec Deum, nec Dei filium1 arbitrantur, ac propterea sanctissime

vetant adorari. Abrahami legem se tueri profitentur, ac Deum eundem

colere, quem ille vivens ac spirans adoravit. A cultu statuarum

tantopere abhorrent, ut non modo in templis ac delubris nusquam unquam2

caelatas vel sculptas vel fusas vel pictas imagines, verum etiam nihil

eorum, quae natura peperit, seu stirpes, seu animantia pingere liceat,

aut ad spectaculi fructum usquam haberi, subjecta legibus vetantibus

poena capitali. Et3 quidem, cum statuas Christianorum quasi ad virtutis

imitationem positas excusarem, Pracadius quidam illud mihi reposuit,

eos ipsos, quorum statuas veneremur, coelesti felicitate frui, quod

divorum imagines dejecissent, ut4 Deum aeternum adorarent. Psalmos

Davidis, quos divinitus hominum generi5 datos affirmant, cantibus ac

nervis usurpare et quater quidem interdiu publice, noctu semel privatim

precari consueverunt. Ac memini, cum essem eodem cubiculo6 hospitii cum

Africano inclusus, illum media nocte surgentem a cubili laudes Deo

immortali canere ac me graviter increpare, quod tacerem, usurpans illud

arabica lingua: _Media nocte surgebam, ut laudem dicerem nomini tuo_7;

tum et illud ex libris Jobi afferebat: _Multi_, inquit, _queruntur, se

opprimi tyrannide et cum calamitatibus conflictari, nemo tamen est, qui

Deum nocte laudatoriis canticis prosequatur._

1. Alii addunt: _esse_, vel: _fuisse_. 2. Alii: _nulla usquam_. 3.

Aliter legit alius codex: _Et quidem eo minus statuas venerantur, ut

etiam felicitate coelesti se frui glorientur, quod divorum_ etc. 4.

Alibi: _ac_. 5. Alibi: _Hominibus quasi_. 6. Alibi: _cubiculorum_. 7.

Psalm. 42, 4 sq. et 119, 55.

CORONAEUS: Ecclesiae Romanae mos jam inde a Pelagio, pontifice maximo,

usitatus est, septies singulis diebus Deum laudibus, supplicationibus

et canticis die noctuque colere. Quod ab ipso Davide1 didicimus et

expressimus: _Septies_, inquit, _interdiu tibi dixi laudem_; quod nec

Judaei faciunt, nec Lutherani, nec Zwingliani, qui sacra publica ita

circumciderunt (excipio Anglos, segregatos a Puritanis), ut bis tantum

tota hebdomade preces publice2 fieri patiantur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 299 / 680 题