158 CORONAEUS: Si morbus tam gravis est, ut dilatio vitae periculum sit
allatura, etiam diebus festis curare licere ac semper licuisse non
dubito. Sin facile unius diei moram ferre possit aegrotus, differendum
opinor, dum festa quies praeterierit, quam nos Dominicam dicimus, quia
domino sancta sit, ut sanctissimis christianae ecclesiae institutis
docemur. Quibus acquievisse me profiteor ac prae me fero1, nec me
argumentis cujusquam patiar auferri, aut a suscepta Romanorum
pontificum religione divelli. Quod enim Salomo in allegoriis:
_Custodi_, inquit, _fili mi, jussa patris tui, nec dimitte legem matris
tuae_2, ego Dei mandata et ecclesiae interpretor3. Idem: _Ne transferas
terminum, quem majores tui pepigerunt_4.
1. Alibi: _praefero_, vel: _pro me fero_. 2. Proverb. 6, 20. 3. Alius:
_interpretabor_. 4. Proverb. 22, 28.
SALOMO: Patris quidem appellatione Deus, matris autem natura mihi
significari videtur. Nec tamen dubito, quin ad ecclesiam quoque
transferri possit, quae duobus annorum millibus ante floruerat, quam
Jesus, Josephi et Mariae filius, nasceretur, qui tamen sabbathum
saepissime coli jussit1, ac Paulus2 ipse sabbathismum populo Dei datum
scribit, quibus verbis populum Dei a Christianis et barbaris aperte
discrevit. Ac tametsi Christianorum oriens ecclesia diem primum, quem
vos dominicum appellatis, initio feriaretur, non propterea a cultu
sabbathi destiterat3 Tertulliani aetate, cujus haec verba sunt: Duas in
anno hebdomadas ἀπὸ κρεοφαγίας4 abstinemus exceptis sabbathis et
dominicis. Item: _Sabbathis omnibus, qui adierit5, inveniet Deum._
1. Lucae 17. 2. Hebr. 4. 3. Alibi: _desistebat_. 4. Alii: κρεοφαγῶν. 5.
Alibi: _audierit_.
CURTIUS: Justinus eodem, quo Tertullianus, tempore floruit et apologiam
eodem tempore pro Christianis scripsit ad M. Aurelium Augustum, in qua
fatetur, Christianos ad preces et eucharistiae communionem diebus
dominicis convenire solitos, nihil tamen de sabbatho. Ac tametsi
primordio nascentis ecclesiae christianae plerique circumciderentur, ut
etiamnunc his temporibus Aethiopes Christiani, et sabbathum
feriarentur1, nihilominus tamen Paulus, frequenti discipulorum concilio
coacto, Petrum increpuit ac legitimos majorum ritus abrogandos esse
communi decreto persuasit2. Itaque cum ad Colossenses3 scriberet: _Ne
quis_, inquit, _vos judicet in cibo aut4 potu, vel parte diei festi vel
noviluniis vel sabbathorum, quae sunt umbra futurorum._
1. Alibi: _feriantur_. 2. Act 15, 22 sqq. Gal. 2, 14 sqq. 3. Col. 2, 16
sq. 4. Alibi: _vel_.
CORONAEUS: Fieri potuit, ut primus ac septimus dies Christianis
festivus exstiterit; sed cum utriusque diei conservatio rebus agendis
grave afferret impedimentum, Victor pontifex Romanus sub annum Christi
196 sabbathi quietem valere jussit ac pro sabbatho dominicam feriari.
159 SALOMO: Cave putes, Coronaee, me Christianis persuadere1 velle, ut
pro dominica sabbathum accipiatis, ne diem sanctissimum sabbathi aeque
ac Dominicam saltationibus impudicis, crapula, libidine, venationibus,
lusibus, denique impuris scortationibus foedissime contaminari videam
non sine maximo animi dolore. Praestat, illum diem negotiis ac rebus
agendis transigere, quam impurissimis flagitiis violare.