1. Psalm. 119. 164. 2. Alius: _publicas_.

SALOMO: Lex divina pontifices et Levitas mane ac vesperi Deo laudes

canere jubet et matutinum quidem sacrificium quatuor horarum fuisse

scribit Rabbi David, vespertinum unius horae, privatim vero laudes

divinas assidue quemque momentis omnibus recolere laudatissimum. Nam

laudare septies apud Davidem non finitum numerum, ut ecclesia Romana

putat, sed infinitum continet seu incertum, ut fere semper. Sic enim

mater Samuelis1, cum Deo gratularetur: _Sterilis_, inquit, _peperit

septem_. Nocturnas vero laudes privatim ex cujusque voto fieri majores

voluerunt, quibus nihil efficacius, nihil gratius esse potest.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 300 / 680 题