SALOMO: Nos etiam leges non ad legum, sed ad hominum salutem latas
arbitramur, nec putamus eum in legem quid commisisse, qui quid1 fecerit
vetitum die sabbathi premente2 necessitate, quippe quae nullis coërceri
legibus, nulla obligatione teneri potest. Si tamen demus, sabbatho
curare licuisse, non propterea licuit asportare3 cubile. Illud enim
potissimum arguebatur4, quod Christus lectum asportari5 jusserat. Quin
etiam pontifex facti conscius plebem increpuit his verbis: Sex dies
rebus agendis supersunt, his ergo diebus accedite ad curationem, non
die sabbathi.
1. Alibi: _quicquid_. 2. Alius: _poscente_. 3. Alius: _exportare_. 4.
Alius: _arguebant_. 5. Alius: _avehi_.
FRIDERICUS: Haec verba pontificis1 non eo pertinent, ut curare die
septimo scelus arbitraretur, sed ut invidis obtrectatoribus omnem sui
calumniandi praeriperet occasionem.