SALOMO: Sacrificia pecudum ab ipsa naturae lege primus Abel ac caeteri
deinceps arripuisse videntur, hominum vero mactatio1 populis fere2
omnibus perniciosissimo more3 fuit usitata; Chaldaeis inquam, Persis,
Amorrhaeis, Graecis, Italis, Gallis, Poenis, Indis. Nec tamen Jephtha
filiam immolavit, ut omnes fere opinantur, sed perpetuae castitatis
votum a se amandavit, ut Chaldaeus interpres, Rabbi Levi Ben Gerson et
David Kimchi, verius et melius interpretantur, quam qui parricidii
crudelissimi parentem accusant. Cui interpretationi congruit4, quod
singulis annis virgines illam inviserent et5 consolarentur. Vox enim
hebraea לְתַבוֹת quae6 ambiguitatem eo loco peperit7, non tam lugere
significat, quam consolari, sacrificium vero Jephtham fecisse oportet
earum rerum, quae8 lege divina mactari fas erat.
1. Alii: _immolatio_. 2. Alibi: _vero_. 3. Alibi: _ modo_. 4. Alibi:
_convenit_. 5. Alius: _ut_. 6. Alibi: _quod_. 7. Alius: _proponit_. 8.
Alius: _quae ... mactare_.
TORALBA: Si naturae lex et naturalis religio, mentibus hominum insita,
sufficit ad salutem adipiscendam, non video, cur Mosis ritus,
ceremoniae necessariae sint.
SALOMO: Nihil in majestate Bibliorum antiquius aut sacratius est lege
divina, cujus divisio triplex est. Nam praeter historiarum libros
praecipua est lex moralis, secunda ritualis, tertia politica. Moralis
iterum duplex: altera1 pars ad Dei cultum, altera ad hominum inter
ipsos mutua officia spectat. Dei cultus quatuor decalogi capitibus
primis continetur, caetera sex capita ad tuendam hominum inter se2
fidem ac societatem pertinent. Politica vero diffusius eadem
complectitur, quae secunda tabula brevissime continet, scilicet leges
judiciales, connubiales, praetorias3, quibus Hebraeorum respublica
fundata est et constituta, sine quibus licet et viro bono in
desertissima solitudine et ubique terrarum salutem adipisci. Ritus vero
et sacrificia4 a Deo instituta, ut Israëlitae, qui ab Aegyptiis et
finitimis populis sacra daemonibus et animalium statuis facere
didicerant, ab iis deinceps abstinerent, quod fieri non potuisset ob
inveteratum daemonibus sacrificandi morem, nisi5 eadem sacra Deo facere
juberentur. Atque eo pertinet 144 gravior illa ac toties injuncta
Israëlitis criminatio, quod epularentur על דמים super sanguines, ut
deterrima Circe Ulyssem ac socios docebat, Manes pascere6 sanguine
effuso in scrobem plurium animantium cruore7. Itaque propositis omnium
sacrificiorum generibus, ad extremum illud a legislatore subjicitur8,
ne deinceps sacrificent satyris et daemonibus, quibuscum scortari,
consueverant. Deum vero sacrificiis nullo modo delectari, ex eo planum
fit, quod vetuit9 usquam terrarum sibi pecudes mactari, praeterquam uno
loco, quem ad sacrificandum delegisset, tametsi ubique gentium
synagogas ac fana liceret habere ad laudes et leges divinas
praedicandas. Nec vero sine summa Dei bonitate ac procuratione templum
illud Sionis, ubi sacrificia pecudum fieri nec alibi licebat, a
Vespasiano Imperatore incensum est, ut omnes intelligerent, non
armentis aut10 gregibus mactandis flagitia11 dilui aut scelera expiari,
aut salutem ab eo quenquam adipisci, ut apud Jeremiam12 Deus clara voce
populo contestatur hunc in modum: _Holocausta vestra victimis
accumulate et ad satietatem carnes vorate, nihil enim majoribus vestris
hujusmodi mandavi, cum illos ex Aegypto educerem._ Et certe nihil Deus
clara voce praeter decalogum jussit13; nullum autem sacrificium toto
decalogo continetur, quod ubique foedus cum populo percussum
appellatur. Id autem a prophetis14 toties ac tam saepe repetitum est,
scilicet Deum a mactatione pecudum abhorrere, ut non15 aliam ob causam
templum illud exarsisse ac populus Dei ex Palaestina ejectus esse
videatur, quam ne deinceps in cruore pecudum spem salutis collocaret.
_Aufer_, inquit Oseas16, _a nobis nequitiam, et exsolvemus juvencos
labiorum nostrorum._ Item17: _Num veniam in conspectum Dei cum
holocaustis, vitulis, agniculis? Num placent Deo mille arietes aut
10,000 torrentes olei? Num dabo primogenitum ad expiationem sceleris
mei? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit18 et quid a te Deus
exquirat, scilicet facere judicium, deligere bonitatem et humilem esse
coram Deo tuo._ Cum autem Saul, quominus Dei mandato paruisset,
sacrificia excusaret, acerbe Samuel illum increpans: _Obsequium_,
inquit, _sacrificiis praestat_19. Acerbius etiam apud Isajam Deus
execratur illos, qui sua scelera sacrificiis elui putant. Est igitur in
decalogi executione salus, non in sacrificiis statuenda. _Hoc fac_,
inquit, _et vives!_ Et quidem cum rex Salomo arcam auream fabricari
jussisset, et20 in sacratissimo sanctuario collocaret, nihil in ea
deposuit praeter duas tabulas decalogi lapideas. Arcam autem protegebat
propitiatorium, ubi Deus inter utrumque angelum versari dicebatur, ut
omnes 145 intelligerent, Deum mortalibus propitium fore, si sacrum
decalogi foedus exsequantur. Item21 Salomo cum Deum loquentem
introduceret22: _Serva_, inquit, _mandata mea, ut vivas!_ Quae qualia
sint, significat his verbis: _Liga ea super digitos tuos, scribito
super tabulas cordis tui!_ Qua quidem eleganti allegoria decem
digitorum decem23 decalogi praecepta24 complexus est, ac duplici tabula
cordis significat, primam tabulam decalogi pertinere ad superiorem
animae facultatem, quae ipsa mens est, ad quam primae tabulae leges de
cultu divino referuntur, secundam vero tabulam ad inferiorem animae
partem, qua docemur naturam coërcere, libidinem continere, ab alienis
rebus mentes, oculos, manus abstinere. Nam 613 capita ac leges25, quae
libro legis continentur, partim ad judicia, partim ad mores, partim ad
ritus, partim ad uberiorem explicationem26 decalogi spectant27, ut cum
uno verbo decalogi scortatio prohibetur, vox enim hebraica נאוֹת omnem
scortationem significat, sive cum daemonibus, sive cum statuis
caeterisque rebus, sive cum proximis, quibuscum incestus admittitur28,
sive cum alterius uxore: denique lex illa vagos omnes concubitus,
stupra29 et cum brutis nefariam copulationem vetat, quae fusius Moses
in libro legum explicat, quam quae tabulis fuere30 comprehensa.
Universam vero legem R. Moses Rambam in quatuordecim partes distribuit:
prima pars aversionem a flagitiis et conversionem ad Deum; secunda
idololatriae prohibitionem; tertia morum probitatem; quarta caritatem
erga singulos; quinta mulctas pecuniarias; sexta contractuum et
hereditatum jura; septima dies fastos, nefastos, feriatos; octava
jejunia31; nona preces et laudationes; decima sanctuarium; undecima
sacrificia ritus; duodecima pollutiones et expiationes; decima tertia
cibos vetitos ac cupiditates frangendas; decima quarta vetitas
libidines. Quae omnia copiosissime libris LXI pandectarum hebraicarum
et capitibus 532 continentur, vetantibus quidem legibus poenae,
jubentibus praemia subjiciuntur, ut cum benignitatis fontes tenuibus
aperire jubemur32, haec verba subrogantur: _Et bene tibi erit, vel
opibus te cumulabo, si hoc feceris._ Semper enim largitionem in tenues
consequetur affluentia bonorum, ac tametsi nulla merces debeatur
officio, nihilominus tamen et iis, qui a vetitis abstinuerint, et iis,
qui jussa fecerint, mercedem ingentem Deus decrevit.
1. Alii: _una_. 2. Alibi: _homines_. 3. Alius: _praedicatorias_. 4.
Addunt alii: _sicut_. 5. Alibi: _etiamsi_. 6. Alius: _placare_. 7.
Odyss. l. X. 8. Levit. 17. 9. Deuteron. 14. 15. 16. 10. Alibi: _nec_.
11. Alibi: _peccata_. 12. Jerem. 7, 21 sq. 13. Deuter. 4. 14. Psalm.
40. 49. Hoseae 6. 15. Alibi: _nullam_. 16. Hos. 14, 3. 17. Michae 6, 6
sqq. 18. Alibi: _est_. 19. 1 Sam. 15. 20. Alius: _ut ... collocaretur_.
21. Alii: _Idem_. 22. 1 Regum. 7. 23. Addit alius: _illa_. 24. Alius:
_capita_. 25. Alii: _capita legum_, vel: _capitibus leges_. 26. Alius:
_interpretationem_. 27. Alibi: _pertinent_. 28. Alibi: _committitur_.
29. Alii addunt: _paederastiam_. 30. Alibi: _erunt_. 31. In aliis
codicibus haec ad septimam partem referuntur, ita ut tredecim tantum
partes enumerentur. 32. Alii: _jubentur_.
OCTAVIUS: Cum itaque Judaei ubique terrarum a sacrificiis pecudum
abstineant, inutiles sunt illae sacrificiorum leges.
SALOMO: Nullum est sacrificium, nulla instrumenta sacrorum, nulli
ritus, quae rerum in naturae thesauris abditarum arcana pulcherrima non
146 contineant, ut ingeniosissime Philo Hebraeus1, Abraham Aben Esra,
Rex Salomo, Leo Hebraeus interpretantur. His etiam docemur prius de
peccatis confiteri2, deinde poenas acerbiores ac piacula3 deprecari
impendentia, tum gratias agere pro tam multis beneficiis, quibus
continuo beamur, denique laudibus Deum praedicare, postremo Deo mentes
puras sacrificare.
1. De sacrificiis. 2. Alii: _conferri_, vel: _converti_. 3. Alii:
_pericula_.
TORALBA: Equidem ab astrologo Judaeo didici, decem illa decalogi capita
decem orbibus coelestibus ordine decenti naturae convenire. Primum ipsi
Deo tribui, ut naturae universae autori supremo, secundum orbi secundo,
qui Hebraeis deserta1 appellatur, propterea quod nulla stella eo coelo
continetur, ita quoque sculptilia sanctissime prohibentur. Tertium
caput, quo Dei nomen temere usurpare prohibemur, orbi tertio congruit,
ne per Jovem caeteraque sidera jusjurandum concipiamus. Quartum caput,
de festa quiete Sabbathi, orbi Saturni, cui et septima dies Saturni,
velut Hebraeorum2 Sabbathi nuncupatur. Quintum caput, de cultu
parentum, quinto orbi seu Jovis, qui a Graecis Deorum parens, a Latinis
Jupiter, quasi Juvans pater est appellatus. Sextum caput, de caedibus,
orbi Martis, quem Homerus3 homicidam vocat et urbium eversorem.
Septimum caput, de adulteriis ac libidine, orbi Veneris. Octavum, de
furtis, Mercurio, quem veteres mercatorum Deum et lucri autorem
fecerunt, et collegium mercatorum4 Romae dicebatur Mercurialium. Nonum,
de vetitis mendaciis falsique crimine tribuitur Soli, de quo Virgilius:
Solem mentiri, quis dicat? Quin etiam Hebraei solem pro veritate
usurpant, ut eo loco: Misericordiam et veritatem diligit Deus, hebraica
littera sic habet: quia sol et scutum est Deus, quod LXXII interpretes
sic reddunt: ὅτι ἔλεος καὶ ἀληθείαν ἀγαπᾶ κύριον. Graeci Apollinem
fecerunt oraculorum ac divinationis rerum abditarum parentem, principem
et qui discussis nebulis omnia perspicua facit. Decimum caput orbi
Lunae, cui eandem vim in macrocosmo tribuunt5, quam jecori in
microcosmo, ubi vis cupiditatis maxime consistit, ita quoque decimo
capite cupiditates cohibere jubemur.
1. Alibi: _dextra_. 2. Alius: _Ebraeis_. 3. Il. Ε, 31. 4. Alius:
_mercatorium_. 5. Desunt haec quinque sequentia verba in aliis
codicibus.
FRIDERICUS: Valde arguta mihi admirabilisque videtur decalogi cum
orbibus coelestibus convenientia, quam Toralba ex abditis Hebraeorum
arcanis promisit, quae non solum naturae universitati congruere, verum
etiam ordinem planetarum a veteribus traditum confirmare videtur. Nam
quod Ptolomaeus a veterum opinione1 primus omnium discedens Venerem et
Mercurium sub sole collocavit, id eo argumento fecisse videtur, quod
solis apsidem2 a terra distare scribit diametris terrestribus 604½,
quod immane spatium planetis vacuum relinquere incongruum putabat, cum
ab axe luna distaret terrae diametris 570. Sed multo absurdius est,
quod Arabes et 147 caeteri fere omnes astrologi inter apsidem Solis et
Martis intervallum intercedere tradunt diametrorum terrestrium 3815,
quod septies majus est intervallo solis et lunae.