SALOMO: Ex iis quidem intelligere potestis, omnia rerum maximarum
arcana et abditos1 naturae thesauros in legibus divinis i.e. etiam in
majorum nostrorum litteris ac libris latere, si quis altius scrutari
velit. Hunc autem decalogum legis naturalis epitomam esse judicavit
Abraham Aben Esra, quae quoniam obliterata videbatur et ingentibus
hominum sceleribus ac flagitiis violata, Deus optimus maximus, hominis
exitium miseratus, solenni legislatione2 naturalia edicta et interdicta
maximis sui populi comitiis renovavit et in tabulis lapideis incisa,
tubarum clangore, tonitruis, fulminibus ac flammis in3 monte Horeb ad
coelum usque medium perstringentibus, ac monte terribili concussione
trepidante, aeternum illud decalogi foedus cum populo aspersis sanguine
tabulis, ut in feriendis foederibus mos erat, sacravit. Quae cum ante
oculos mihi proponerem ac tanti spectaculi faciem altius contemplarer,
quasi furore divino percitus haec breviter cecini:
Quis vero, metuende! tua te voce tonantem4
Audiit impavidus, cum jura sacrata juberes
Nec violanda dares tremuli de vertice montis
Foedera Sinai? Quis vel clangore tubarum
Non fuit attonitus vacuas resonante5 per aures6?
Quisve sacri sceleratus acerbam numinis iram7
Ferre tui potuit, quoties armatus in hostes
Flammea vibrares ingenti fulmina dextra?
Quippe superborum tu colla tumentia regum
Deprimis, et forti victor violenta refellis8
Sceptra manu, quatiens saevi diadema tyranni.
Conteris immanes populos et regna potenti
Comminuis brachio, quaecumque invicta videntur.
Sed Christos humili vindex e pulvere semper
Erigis ipse tuos aciesque evertis ad unum
Indomitas, ductuque tuo fit victor inermis!
1. Alii: _reconditos_. 2. Deuter. IV. 3. Alius: _a_. 4. Alibi:
_sonantem_. 5. Alibi: _resonare_. 6. Alius: _auras_. 7. Alii falsa:
_vim_ vel: _viam_. 8. Alius: _reballia_.
TORALBA: Hoc quidem foedus, duabus tabulis ac decem capitibus
deprehensum, quid aliud est, quam ipsissima lex naturae? Hanc enim a
natura legem arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed
facti, non instituti, sed imbuti sumus, atque imprimis Deum aeternum
causam1 non modo rerum omnium effectricem, sed etiam conservatricem
esse eandem, pro jure suae majestatis metuendum ac venerandum ac pro
148 incredibili erga nos bonitate amandum ac toto mentis impetu
prosequendum. Venerationem autem et cultum Deo debitum sacrilegio
surripere, ac rebus creatis ac caducis illum tribuere et2 praemia
salutis ac fiduciam in illis collocare, nefarium scelus est. Quod item
secundo capite decalogi figuram ullam aut imaginem Deo tribuere
prohibemur, natura quoque nobis insitum est, quia naturali et perspicua
ratione Deum incorporeum esse demonstravimus. Ac propterea Numam
Pompilium sua lege statuas Deorum ullas fieri vetuisse3. Et quidem si
nefas est, coelum, sidera, solem adorare, quanto sceleratius4 est
hominum figmenta venerari? At mirum mihi saepe visum est, tot populos,
tam multis tamque eruditissimis temporibus statuas coluisse studio
pietatis, cum Heraclitus, philosophorum antiquissimus, statuarum
cultores perinde facere diceret, ac si cum parietibus colloquerentur5.
1. Deest in alio codice, qui porro legit: _effectotem ...
conservatorem_. 2. Alii: _aut_ vel: _ac_. 3. Plutarchas in Numa;
Augustinus de civitate Dei. 4. Alibi: _scelestius_. 5. Alii:
_obloquerentur_.
CURTIUS: Ab his populis excipiendi sunt Persae, Scythae, Afri ac
veteres Romani, quos M. Varro sine simulacris annos amplius CXXX
coluisse scribit.
SALOMO: Quid in re tam perspicua argumentamini? Satis est, uno verbo
detestabili ac foedissimo statuam κόπρον i.e. stercus appellare. Hac
enim voce majores nostri solent execrari idola.
TORALBA: Caetera capita decalogi omnium fere gentium communia sunt,
quod satis est argumenti, legem divinam omnino1 naturae consentaneam
esse. Excipio quartum decalogi caput, scilicet requiem Sabbathi. Neque
enim video, quid sit, quam ob rem Judaei septimum potius quam sextum,
ut et Ismaëlitae, aut primum, ut Christiani, feriari debeant. Quod enim
natura injustum sit2, temporis decursu justum fieri nequit, contraque3.
Si ergo ante legem a Mose latam scelus non erat, die septimo rebus
agendis ac opificiis implicari, cur postea impium esse coepisset?