SALOMO: Mihi tecum, Toralba, convenit, illam scilicet optimam
religionem esse antiquissimam ab optimo parente generis humani
traditam, quae unius aeterni Dei cultu purissimo, semota Deorum ac
divorum omnium atque etiam rerum creatarum turba, continetur. Nam quod
scribitur, aetate Sethi Deum coli coepisse, plerosque fefellit
ambiguitas verbi הוּחַל quod incipere et profanare significat. Jonathan
Chaldaeus interpres ita reddidit1 ex hebraeis chaldaica: _tunc
coeperunt homines orare in nomine domini._ Sed Onkelos, quem Latini
Aquilam nominant, qui etiam ex Hebraicis Chaldaica fecit, ita reddidit:
_Tunc coeperunt homines non orare in Dei nomine_, cum scilicet ad res
creatas et eorum, quae sub sensum cadant, cultum se ipsos convertere
coepisserit; quae sententia verior est, cum satis appareat, Abelem et
Cainum soli Deo cultum exhibuisse, ac ipsum Henochum tanta religione ac
pietate claruisse, ut adhuc vivus et spirans divina bonitate fuerit ab
hominum2 coetu et conspectu abreptus, quod praeter eum nemini, excepto
Helia, legimus contigisse. In eadem religione perstitit Noachus3, qui
solus mortalium omnium ipsius Dei testimonio ac judicio integer est ac
justus appellatus. Semus item, Noachi4 filius, Dei altissimi sacerdos
ac Solymorum5 rex justissimus, eadem pietate paternam religionem
amplexus est, qua floruit usque ad Abrahami aetatem, i.e. ab
eluvionibus aquarum CCCXLV annos, quo tempore migravit Abrahamus ex
Ur6, Chaldaeorum urbe7, eamque migrationis causam fuisse tradunt8, quod
Chaldaei a vero Deo ad solis et siderum cultum deficerent. Defectionis
rursus causam fuisse opinor, quod cum in coelum 142 intuentes aeterno
Deo sacra facerent9, oculis quasi manibus sese abduci passi sunt ad ea
sidera, quae sub adspectum cadebant, quod Abrahamus indigne ferens
vitae periculum adiit, cum aperte siderum cultum execratus esset.
Chaldaeus interpres scribit10, Nimrodum, qui primus dominatum in
liberos homines invasit, jussisse Abrahamum in fornacem projici, quod
ab unius immortalis Dei cultu ad res creatas avelli nollet, inde tamen
prodigio stupendo11 ereptum et in Syriam a Deo missum, ubi in purissima
illa religione majorum acquievit ejusque nepotes, donec Aegyptiorum
fraudibus ab ingenita religione deflexissent, nec solum sidera, sed
etiam elementa, animantia, statuas, daemones, deserto mundi conditore,
adorarent. Deus igitur populi sui misertus quadringentos post annos,
quam ictum foedus erat cum Abrahamo, Moysen excitavit, per quem
naturalem et insitam animis hominum12 a Deo religionem ex animis
hominum paene obliteratam ad usum revocavit. Ac tametsi Numa Pompilius
statuas, Zeno Stoicus templa Diis exstrui, i.e. ἱερὰ θεῶν13 οἰκοδομεῖν,
idque etiam sanctissimi reges Persarum prohiberent, ne Dei majestatem,
quae amplissimo mundi sinu non continetur, angustiis concludere
viderentur, terrenum14 tamen deinde templum jussit exstrui, non modo ut
ab inimicis coeli, sed etiam siderum coelestium adspectu seu culta
sacra facientes amoveret.
1. Alibi: _reddit_. 2. Alibi: _humano_. 3. Alii: _Noëmus_. 4. Alii:
_Noëmi_. 5. Gen. 6. 6. Alius false: _unâ_. 7. Gen. 12. 8. _scribunt_.
9. Alibi: _fecerint_. 10. In Ecclesiast. IV. 11. Alibi: _prodigiis
stupendis_. 12. Desunt duo haec antecedentia verba in aliis codicibus.
13. Alius: θεοῖς. 14. Alius: _tentorium_.
TORALBA: Constat igitur, optimam atque antiquissimam omnium religionem
ab aeterno Deo cum recta ratione mentibus humanis insitam, quae quidem
Deum aeternum ac solum homini colendum proponit, quoniam superius
demonstratum est, Deum illum ab omni corporum contagione alienissimum,
rerum omnium conditorem et conservatorem esse, qui cum optimus maximus
sit, summum etiam cultum ei deberi, caetera numina, quae ab eo creata
sunt, honoris cultu illi anteferre aut1 conjungere sine ingenti piaculo
posse neminem. Qui ergo sic vixerit, ut purum Dei cultum et naturae
leges sequatur, quis dubitet, quin eadem felicitate fruatur, qua nunc
justus Abel, Henochus, Noah, Semus, Abrahamus, Jobus, caeteri, quod
Deus ipse laudabili testimonio sibi gratissimos ac sanctissimos esse2
declaravit? Nihil enim verius a Platone dici potuit, quam antiquissimos
humani generis parentes eo posteris meliores fuisse, quo propius
aberant a conjunctione Deorum: οἱ παλαιοὶ καὶ κρείττονες ἡμῶν καὶ
ἐγγύτεροι θεῶν οἰκοῦντες, a quibus ad posterorum3 aures vestigia prisca
saeculi dimanarunt. Et quidem Simplicius, Christianorum aeque ac
Judaeorum communis adversarius, mentis humanae consummatam perfectionem
definit conversionem ad dominum: i.e. πάσα ἀνθρωπίνη πλειότης εἰς τὴν
πρὸς θεον ἐπιστροφήν. Idem paulo post: Quamdiu igitur mens humana
radicibus altissimis4 autori suo adhaeserit5, 143 poterit incolumis eam
integritatem, in qua creata est, facile tueri; ab eo autem avulsa
diffluet et marcescet6, quoad rursus ad originem et autorem revertatur,
i.e. ἀποσπασάσα δὲ ἑαυτήν καὶ ὅθεν ἐφ᾽ ἑαυτῇ ἀποῤῥιζωσάσα, ἐκεῖθεν
μαραίνεται καὶ φθίνει, ἕως ἔμπαλιν ἐπιστραφῆ καὶ ἑνωθῆ πρὸς τὴν αἰτίαν.
1. Alibi: _et_. 2. Alibi: _fuisse_. 3. Alius: _posteros_. 4. Alii:
_arctissimis_. 5. Alibi: _cohaeserit_. 6. Alibi: _diffluit et
marcescit_.
SENAMUS: Si haec optima et antiquissima religio naturae, omnium
simplicissima sufficit ad vitam beatam, cur tot sacrificia, ceremoniae,
ritus lege Mosis jubentur1? Neque enim pecudum modo, verum etiam
hominum hostias legimus. Nam Jephtha, princeps illius gentis, filiam,
quam habuit, immolavit eodem fere tempore, quo rex Agamemnon filiam
Iphigeniam.