SENAMUS: Si vera somnia rerum praesentium aut futurarum prophetiae1
nomine veniunt, innumerabiles prophetae futuri sunt. Ecquis enim est,
cui non appareat in somniis ac visionibus nocturnis verum2 quiddam,
quod aliter scire non potuisset? Quin etiam sceleratis somnia saepe
verissima occurrunt. Nam3 Philostratus4 tyrannus se a Jove praecipitem
de coelo deturbari somniavit, paullo antequam interficeretur. Item
Caracallae imperatori visum est in somniis pridie quam necaretur, se a
Severo patre suo5 perculsum ac vocem patris principis6 audivisse acerbe
illum increpantis: En praemium fraterni parricidii! nam Caracalla
jusserat Getam occidi. Plenus est Artemidorus, plenae historiae talium
somniorum. Et quidem Synesius ille7 Christiamis pontifex librum περὶ
τῶν ἐνυπνίων scripsit, in quo vaticinia non modo hominibus, verum etiam
brutis ipsis animantibus communicari scribit.
1. Alius: _prophetico_. 2. Alius: _rerum_. 3. (Artemidorus). 4. Alii:
_Pisistratus_. 5. Alius: _sica_. 6. Deest in aliis. 7. Alius: _ipse_.
SALOMO: Quaedam somnia vera sunt, plurima tamen falsa, ut quae ab animi
perturbatione1 ac curis ad animos derivantur. _Multas curas sequuntur
somnia_, inquit sapientiae magister2, _et ubi multa somnia, plurimae
sunt vanitates._ Saepius etiam a ciborum varietate et copia somnia
contrahuntur, sed iis, qui pura mente a sordibus, a libidine, a curis
inanibus, a cupiditatibus vacui, sobrii dormiunt, saepius somnia vera
et somniis praestantiora visu objiciuntur, quibus turpia declinare,
honesta prosequi aut futura scire docentur, quae in universum communi
quadam appellatione vaticinia dici possunt. Prophetia vero singulari
quadam appellatione dicitur divina vis, Dei munere et concessu3 tributa
ad futura prospicienda ac denuncianda, quae4 non tantum veteribus, sed
his quoque temporibus5 accidit. Quod enim legitur in Hebraeorum
commentariis, prophetiam post reditum ab exilio desiisse, non eo
pertinet, ut nulla deinceps somnia Hebraeis divina contigerint, sed ut
intelligamus, Dei vocem ad prophetas fieri desiisse, ut ejus mandata
legesque6 principibus ac populis7 annuuciarentur. Neque enim desunt
quamplurimi, qui pro sua aut aliorum salute jussa in somniis divinitus
accipiant, vel ut hostium insidias effugiant, vel ut a vitiis
abstineant, vel ut ab impietate et superstitione ad veram religionem
deducantur, sive8 de rebus dubiis fiant certiores. Et quidem vera
somnia et visa nocturna efficaciora sunt ipsis actionibus vigilantium,
140 ut cum Abrahamus dormiens sibi pro salute urbium Sodomae et
Gomorrhae precari videretur et9 cum Deo familiariter colloqui; non
minus efficax illa supplicatio exstitit, atque nescio an non
efficacior, quam si vigilans ea petiisset10. Item Salomo in somniis
sapientiam a Deo precari sibi videbatur11, quae precatio in somniis tam
efficax exstitit, ut eodem12 somnio Deus responderit, se preces illius
exaudiisse ac sapientiam illi tantam afflavisse, quantam mortalium
antea aut postea13 nemini.
1. Alii: _perturbationibus_. 2. Ecclesiastes 5, 2 sq. 3. Alibi:
_consensu_. 4. Alibi: _quod_. 5. Alii addunt: _saepe_. 6. Alii addunt:
_ne_. 7. Alibi: _populo_. 8. Alii: _ac_. 9. Desunt haec quinque verba
sequentia in alio codice. 10. Alibi: _illam praestitisset_. 11. 1 (3)
Regum 3. 12. Alibi: _eidem_. 13. Alibi: _et postea_.
FRIDERICUS: Si summam religionis ac salutis nostrae ad inania somnia
revocaremus1, actum de religionibus est. Jam enim pridem Paulus
admonuit2, a falsis prophetis studiosissime cavendum, nec si angelus
coelo delapsus in terram3 aliud doceat, quam quae ab eo tradita sunt,
ei assentiendum. Quo satis innuit, non vates novos aut4 Apollines aut5
oracula cujusquam exquirenda6 ad optimum genus religionis dijudicandum,
cum aperte7 doceat, esse Christianum.
1. Alibi: _revocamus_. 2. Galat. 1. 3. Alibi: _in terras_, quae verba
in aliis plane desunt. 4. Alibi: _non_. 5. Alibi: _non_. 6. Alibi:
_cuiquam exoptanda_. 7. Duorum horum verborum loco legit alius:
_verum_.
SENAMUS: Quoniam Judaei non modo Paulum, verum etiam Novi Testamenti
tabulas omnes, Ismaelitae vero Christiana1 scripta2 omnia repudiant,
aliis testibus nobis utendum est. Nihil autem mihi commodius videtur,
quam decernere, quae3 sit antiquissima religio, hanc4 enim optimam
fore, maximum erit argumentum.
1. Alius: _Christianorum_. 2. Deest in alio codice. 3. Alibi:
_quaenam_. 4. Alius: _sane eam_.
TORALBA: Si optimum genus religionis antiquitate ipsa metimur, altius
nobis ab ipso totius humani1 generis parente origo est petenda. Hunc
enim optimis moribus, optima disciplina, optima scientia2, optimis
denique animi virtutibus a Deo exornatum3 oportet, cum ab eodem
sanctissimam linguam didicisset. Neque enim4 per se eloqui potuisset,
aut omnium animantium, quibus ex insita cuique5 vi et potestate nomina
indidisse dicitur, naturas nisi ab optimo parente ac magistro eruditus
hausisset et expressisset6. His tam multis ac praeclaris virtutibus
filios sibi charissimos imbuisse consentaneum est atque inprimis vera
religione, ut scilicet Deum aeternum adorarent eique sacra facerent,
tum precibus, tum frugibus, tum pecoribus7 oblatis, quae flammarum
sacrificiis consumerentur, cum ante aquarum colluviones carnibus non
vescerentur8.
1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _sanctitate_. 3. Alibi:
_subornatum_. 4. Alius: _etiam_. 5. Alius: _ejus_. 6. Philo in alleg.
legg. 7. Alibi: _pecudibus_. 8. Zonaras l. 1 ita scribit.
SALOMO: Caetera quidem tibi, Toralba, facile assentior, pecorum1 tamen
carnibus homines aeque ac lacte vixisse non dubito. Ad quid enim2 tam
multi greges? tot armenta ubique terrarum, quae suo foetore mortua 141
nocuissent3, nisi homini suavissimis carnibus vesci licuisset? Nam quod
divina lege permissum est, carnibus vesci, modo sanguis in terram
effunderetur, eo pertinet, ut, quod antea impune licuerat, cruore
saginare4 se ipsos, id5 amplius ne liceret. Nihil enim6 sanguinis esu
impurius, nihil nocentius aut ad lepram et elephantiasin accomodatius
alimentum excogitari potest.
1. Alius ita: _nisi pecorum carnibus vesci semper licuisset_. 2. Alius:
_etiam_. 3. Alibi: _jacuissent_. 4. Alibi: _sanguinare_. 5. Alii: _ut_.
6. Alius: _etiam_.
TORALBA: Nulla mihi tecum, Salomo, de ciborum esu1 controversia futura
est, illud tantum meae conclusionis argumentum est, Adamum ejusque
filium Abelem optima religione imbutos fuisse, deinde Sethum, Henochum,
Methusalem ad Noachum usque, qui aeternum illum et verum solumque Deum,
rerum omnium opificem ac parentem totiusque mundi architectum maximum,
caeteris omnibus exclusis, sanctissime coluerunt. Hanc igitur
religionem non modo antiquissimam, sed etiam omnium optimam esse
confido, et qui ab illa antiquissima optimaque religione discesserunt,
in labyrinthos errorum2 inexpiabiles incidisse.