1. Alius: _profitebantur_. 2. Alius: _ostenderent_. 3. Alii: _nec si_.

FRIDERICUS1: Immo verius est, Apollinem2 daemonem Hebraeorum et

Chaldaeorum religionem ac sapientiam simul contulisse, ut ambiguitate

proposita utramque aboleret, ut non ita pridem apud Juliacenses3 in

vico Laemi4 quidam maleferiatus Curio daemonem rogavit5, cur puellam,

quam possidebat6, tam sollicite ad missam urgeret? an sacrificium illud

salutare hominum generi arbitraretur? Huic daemon: Amplius, inquit,

deliberandum mihi censeo. Nam si respondisset, salutarem esse missam,

Lutherani ob id ipsum rejiciendam esse censuissent; sin rejecisset, 135

Catholici salutarem esse dixissent. Itaque ambiguo responso utrisque

illusit. Alias idem sacrificulus daemonem rogavit, qui monachum7

obsidebat, quisnam esset? Sum, inquit, Matthias Durensis Abbas, nec

prius obsessum dimittam, quam Trevirim profectus8 virginem Mariam

placaverit, quod pictori statuae virginis non cumulate satisfecerit.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Alibi: _Apollineum_. 3. Alius:

_Julianenses_. 4. Alibi: _Leoni_. 5. Wierus de praestigiis. 6. Alius:

_obsidebat_. 7. Alibi: _moechum_. 8. Alibi: _Trevirini praefectus_.

OCTAVIUS: Ne Apollinis oracula cum responsis obsessorum confundamus,

semper existimavi, oracula Christianae religionis primordio magna sui

parte a Graecis conficta, prout quisque hanc vel illam religionem

probaret aut improbaret, ut contraria legimus apud Porphyrium iis, quae

ab Eusebio et Lactantio commemorantur; cujusmodi est illud:

rogantibus1, qualis futurus esset Messias, respondisse fertur Apollo:

Mortalis erit secundum carnem i.e. θνητὸς ἔσται κατὰ σάρκα. Simile2 est

etiam illud oraculum, quod Augusto patri redditum ferunt: Puer, inquit,

Hebraeus Deus rex me fugere3 cogit4; quasi Suetonius, Dio, Tacitus, qui

levissima quaeque Augusti somnia scriptis prodiderunt, oraculum tanti

ponderis ac momenti omissuri fuissent. At etiam M. Tullius5, qui

nascente Augusto consulatum gerebat, scribit, Apollinis oracula pridem

conticuisse, ut jam nihil contemtius esset. Si tantum erat silentium

Apollinis ante Tullium, qui6 trecentesimo7 post anno8 tot ac tam multa

oracula, quae petita legimus, effudisset?

1. Addit alius: _Judaeis_. 2. Aliue: _Consimile_. 3. Alii: _facere_,

vel: _tacere_. 4. Suidas verbo Augustus. Nicephorus Callistus l. 1 c.

17. 5. Libr. de divinatione. 6. Alibi: _quod_. 7. Ita omnes codices. 8.

Alibi: _trecentos post annos_.

CURTIUS: Quam1 diuturni silentii causam Plutarchus2 ad interitum

daemonum referendam putavit. Porphyrius vero Apollinis oraculum editum

de silentii causa non ad illum Deum Hebraeum et regem, sed ad Jovem

traxit: Οἴχεται, inquit, οἴχεται Ἀπόλλων ἐπὶ φλογὸς καὶ βιάζεται

οὐράνιος φῶς Ζεῦς ἐστὶ. Quis autem, nisi plano demens, foeminam a

daemone obsessam ore furente ac rabie spumante, ut Plutarchus,

Heraclitus ac Basilius scripsere, ambigua voce balbutientem de futuris

rogare velit? saepius enim aures foeminarum pudendis admovere

oportebat, ut responsa audirentur; cujusmodi3 sagam Coelius Rhodiginus

in oppido Rhegio se scripsit vidisse, quae pudendis obloquebatur, de

praeteritis quidem perspicue, de futuris obscurissime respondebat. Eo

tamen erupit amentiae4, ut talium sagarum responsa pro divinis oraculis

venditarent5 non modo imperiti homines, verum etiam ipsi, qui summam

eruditionis ac sapientiae opinionem de se ipsis excitarant, Justinus,

inquam, Eusebius, Lactantius, Porphyrius. Credite, inquit Justinus,

credite vetustissimae Erythreae Sibyllae, cujus libros toto terrarum

orbe servari contigit6. Quin etiam Sibyllarum oracula, versibus Graecis

excusa, latine facere ac non ita pridem evulgare non dubitavit

Castalio, in quibus biblica historia brevissime contracta est.

1. Alius: _Tam_. 2. In libro de oraculorum defectu. 3. Alius: _cujus_.

4. Alibi: _amentia_, vel: _dementia_. 5. Alii: _putarent_. 6. Alius:

_contingit_.

136 OCTAVIUS: Ego Sibyllas omnes daemonum contubernio infames esse non

dubito, nec ullum impiae superstitionis argumentum majus1 esse opinor,

quam quod Sibyllarum oraculis quasi fatis2 sustentatur. Atque in eo

quidem Tertullianus3 graviter mihi labi videtur, qui religionis

Christianae probationem ex eo potissimum exquirit, quod daemones in

obsessis occulta quaeque rogantibus Christianis proderent, Christi

sapientiam et virtutem laudantes, caeteris vero paganorum sacerdotibus

nihil responderent. Iisdem Sibyllarum responsis Dei nomen

quadrisyllabum esse denunciatur, ac ne quis sacrum illud Hebraeis

tetragrammaton aeterni Dei proprium cogitaret, tres priores syllabas

duarum litterarum, postremam trium esse, ac totum quatuor vocalibus et

quinque consonantibus constare, idque consistere numerum MDCCXI, quem4

Cardanus ἀρσενικὸν esse putavit, sed suo merito irrisus est, quod

numeri litterarum minime congruant, tametsi caeteri conveniant; qui

vero subtilius discusserunt, non aliud quam dictionem φαοσφόρος

syllabas quatuor, totidem vocales, quinque consonantes, tres priores

syllabas duarum, quartam trium litterarum praescriptum numerum

continere judicarunt. Quo quidem oraculo solem luciferum i.e. φαοσφόρον

seu Apollinem miseris hominibus colendum quasi Deum proposuit daemon

ipse Apollineus5.

1. Alibi: _magis_. 2. Alius: _fundamentis_. 3. In Apologetico. 4. Alii:

_quod_.

5. φ = 500

α = 1

ο = 70

ς = 200

φ = 500 φαοςφόρος

ο = 70

ρ = 100

ο = 70

ς = 200 1711

SENAMUS: Ego vero nomen φαοσφόρου seu Luciferi, lacis totius creatori

optime convenire judico, qui solus ab humanis mentibus tenebras ac

caliginem dispellere possit.

CURTIUS: Ea fraus est daemonum, falsa veris confundere, quo facilius

imperitos fallere queant et admirationem sui concitare, nihil tamen

nisi a furentibus respondebatur. Legistis1, in antro2 Lepadio

Trophonio, Mopsitanos3 dormientes somniis perterritos ac furentibus

similes oracula fudisse.

1. Pausanias in Achalcis. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _Mopsi

fano_.

SENAMUS: At cum Epicuraei quidam oracula Mopsi coram Asiae Proconsule

irriderent1, rusticum quendam ad Mopsum miserunt cum obsignata

epistola, in qua nihil aliud quam illud, utrum bovem atrum, an album

sibi mactari vellet? Rusticus2 in fano obdormiverat, somno3 137

excitatus, ad Epicuraeos cum epistola obsignata rediit, nihil tamen

aliud se audisse retulit, quam vocem cujusdam susurrantis illud: Atrum.

Quo audito proconsul impietatis Epicuraeos coarguit ac Mopso deinde

sacra facere non destitit. Sed audiamus Herodotum4, cujus aetate

loquacissimi fuere omnes Apollines. Is enim scribit: Cnidios, cum

Isthmum Halicarnassi perfodere conarentur, nec quidquam proficerent,

caementis in oculos obsilientibus, aut latomis se ipsos vulnerantibus,

ad Pythiam5 profectos responsum hoc tulisse: Isthmum neque aggerate,

neque fodite; Jupiter namque ipse, si voluisset, fecisset insulam! Illi

accepto responso ab opere destiterunt. Deum quidem ista6 decrevisse

argumento est, quod Demosthenes, Demetrius Poliorcetes7, Caligula,

Nero, Domitianus, qui Isthmum Corinthi perfodere sunt conati, vel caesi

vel capti, vel ab hostibus prostrati fuere, quod vel oracula divina

contemnere, vel naturae statum et ordinem perrumpere conarentur. Quid?

cum Athenienses, variis cladibus et morbis popularibus oppressi,

Apollinem consulerent, respondit, suam aram duplicari oportere; erat

enim cubica. Fabri cubum cubo supposuerunt8 imperite9. Cum pestis multo

magis quam antea grassaretur, iterum Apollo consultus respondit: aram

non esse duplicatam. Itaque Geometras tota Graecia arcessiri oportuit,

ut ara cubica duplicaretur, quod tandem10 Plato cum μεσολάβῳ

praestitisset, exhausta civibus urbe, caedes11 conquievit. Advertite,

obsecro, daemonem γεομετρικώτατον Atheniensibus rem omnium

difficillimam proposuisse, scilicet cubum duplicare, quod mortalium

nullus adhuc demonstratione, sed physica tantum ratione consequi

potuit. Oportuisset enim duabus lineis, quibuscunque datis, duas medias

proportionales invenire, quod nullus adhuc conficere potuit. Nicolaus

Cusa12 id tentavit, Orontius13 id se esse assecutum jactavit14, ex

eoque τετραγωνισμὸν penitus ignotum demonstrasse. Sed ejus

paralogismum15 Nonius16 Lusitanus ac Buteo Delphinas perspicue17

docuerunt. Sic Apollo admirabilitatem sui multo quam antea majorem

excitavit, quam18 Plato bona fide auxit19, cum ab Aegyptiis20 eruditus

praedicaret: Apollinem hoc responso Athenienses a luxu, libidine,

crapula, rapinis ad honesta ingenuarum artium studia revocare voluisse.

1. Plutarchus de oraculorum defectu. 2. Alius addit: _qui_. 3. Alibi:

_a sono_. 4. L. 1 cp. 44. 5. Alii false: _Phidiam_. 6. Alii: _ita_. 7.

In textu: _Polycrates_. 8. Alibi: _imposuerunt_. 9. Alibi: _imperiti_.

10. Alibi: _etiam_. 11. Deest in aliis. 12. Alius: _Chusa_. 13. In

libro de quadrat. circuli. 14. Alibi: _putavit_. 15. Alius:

_parallelismum_. 16. Alius: _Navius_. 17. Alii: _perspicere_. 18.

Desunt haec quatuor verba in aliis codicibus. 19. Plutarchus de

daemonio Socratis. 20. Alius: _Aegyptio_.

TORALBA: Si fabri cubicam argillae massam arae cubicae aequalem

fecissent et ad pondus tantundem adjecissent, tum utramque massam simul

coagmentatam figura cubica finxissent, nullo negotio expedita res erat

physica ratione.

SALOMO: Apollinis aeque ac Bahalis oracula seu vera seu falsa a 138

daemonibus profecta fuisse, nemini dubium esse potest, in rem eam

penitus intuenti. Nunquam1 enim Pythia sacerdos respondit, nisi

furibunda, ore spumante, turgido gutture, oculis torvum intuentibus,

saepe etiam pudendis obloquentibus, aut clausa bucca vel ex intimo

pectore verbis erumpentibus. Quo etiam2 statu sacerdotes Indicos fuisse

legimus ante Hispanorum adventum, qui daemonum cultus, sortilegia et

sacrificia humana sustulerunt. Oracula vero divina prophetis tantum

concessa ac munere Dei contigisse lex divina3 perspicue docet, et a

prophetis reddebantur non furenti, sed tranquilla mente et valde quieta

ac constanti. Neque vero vigilanti cuiquam mortalium, praeterquam uni

Mosi, Deum apparuisse divina lex aperte declarat; caeteris prophetis

non nisi dormientibus, seu somniis seu visionibus nocturnis, quae decem

omnino generibus complexus est Moses Rambam.4 Paucissimis tamen lux

infusa divinitus toto vitae decursu contigit ut Samueli, Heliae,

Helisaeo, Isaiae. Quoties enim in sacris litteris illud occurrit, Deum

vel angelum domini locutum, prophetia est in somno vel visione

dormienti patefacta, ut visiones Abrahae et colloquia Dei cum illo ac

caeteris omnibus praeter Mosen. Quod arcanum qui non percipiunt animo,

variis erroribus implicantur. Interdum tamen vigilantibus, quid factu

sit opus, suggeritur, sed id fit intimis animi sensibus, angeli

procurantis officio.5 Dormientibus vero saepe voces divinae exaudiuntur

aut vellicationes aut etiam terrores sentiuntur6, quo pertinet illud

Elihu Jobi7 instruentis: _Semel_, inquit, _Deus loquitur et iterum, si

homo non advertit in somniis, in visu nocturno, quando sopor8

dormientes obruit9, tunc aurem hominibus vellicat ac divinam vocem10

velut expresso11 sigillo consignat, ut tenuibus probitatem, potentibus

superbiam eripiat._ Cui congruit illud Isaiae12: _Deus_, inquit, _summo

diluculo vellicavit mihi aurem, ut audirem, aperuit mihi aurem, ego

vero praebui me obsequentem._ Hanc autem13 vellicationem auris nemo

plane nisi expertus intelligit.14 Prophetis quidem nostris vaticinia

admirabilia et in multa saecula prodita fuere, quibus populorum strages

et15 excidia civitatum, imperiorum conversiones, caedes principum

calamitosae denunciantur16, quae re ipsa statis temporibus, ac tantis

post aetatibus comperta fuere. Ab iis ergo prophetarum vocibus ac

scriptis oracula petenda, ab iis17 solis verae religionis testimonia

sunt exquirenda.

1. Alibi: _Neque_. 2. Addunt alii: _in_. 3. Num. 12. 4. In libro More

nevochim. 5. 1 (3) Reg. 13. 16. 6. Alibi: _sensuum_. 7. Hiob 33, 14

sqq. 8. Alibi: _super_. 9. Alibi: _opprimit_. 10. Alii: _ac doctrinam_.

11. Alibi: _impresso_. 12. Jesaiae 50, 4 sqq. 13. Alius: _Sane autem_.

14. Alius: _intelliget_. 15. Deest in aliis codicibus. 16. Alii:

_denunciarentur_. 17. Alii: _ex his_, vel: _et iis_.

CURTIUS: Prophetarum quidem principes ab Abrahamo et Israelitis

arcessere oportet, nec tamen omnes videmus. Videmus enim Bileamum1, 139

genere Chaldaeum, etiam oracula divinitus hausisse et conversionem

rerum publicarum admirabiles duo millia annos ante percepisse2 animo,

quam contigissent. Item Jobum, Heliam, Helisam3, Arabes ante legis

promulgationem divinis oraculis claruisse.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 273 / 680 题